AAS 24 (1932), p. 323

Quibus Nos de rebus, allocutionibus publicisque sermonibus
habitis, ac copiosius disertiusque in Encyclicis, quas supra memoravimusj
Litteris Iniquis afflictisque verba fecimus; id praesertim
gratulati quod cleri egregie facta — cum sacra christifidelibus,
non sine ipsius vitae discrimine, impertirent — quod heroica
plurium laicorum hominum facinora — cum, incredibilibus ac
prorsus inauditis aerumnis fortiter toleratis, magnoque cum
suarum rerum detrimento, impensam operam sacrorum administris
volenti animo navarent—vehementem universo terrarum
orbi admirationem commoverunt.
Atque interea Nostro deesse officio noluimus, quin, consiliis
verbo scriptoque datis, sacerdotes Christique fideles ad iniquis
legibus christiano more obsistendum pro viribus excitaremus,
eos item adhortantes ad sempiterni Numinis iustitiam precibus
atque piaculis ita placandam, ut quantocius providentissimus ac
misericors Deus vexationibus hisce modum ac finem imponere
benigne vellet. Neque efficere praetermisimus ut, qui Nobis ubique
gentium filii sunt, ii, consociatis Nobiscum supplicationibus,
Mexicanis fratribus tam indigne habitis bene precarentur; cui
quidem paternae invitationi Nostrae, mirabili quodam ardore,
iidem responderunt.
At neque, quae Nobis praesto essent, humanas rationes negleximus,
ut dilectis filiis Nostris aliquid liceret afferre solacii: siquidem,
cum universum catholicum orbem enixe cohortati sumus, ut
conflictatos Mexicanae Ecclesiae fratribus, corrogata etiam stipe,
auxilio esset, tum supremos etiam Nationum rectores, quibuscum
Nobis intercedunt necessitudinum vincula, iterum atque iterum
obsecravimus, ut abnormem gravissimamque tot christifidelium
condicionem perpendere non recusarent.
Iamvero, qui rem Mexicanae Civitatis publicam moderantur,
cum tam ingens afflictorum civium multitudo obsistere strenue
generoseque non desisteret, ut e periculosis rerum adiunctis, quae
ex optatis comprimere atque vincere nequivissent, aliquo modo
émergèrent, se proposito son adversari haud obscure significarunt
totius causae, conlatis utrimque consiliis, componendae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.