AAS 24 (1932), p. 324
Itaque, quamvis, proh dolor, experiendo Nobis cognitum esset,
eiusmodi pollicitationibus fidem adiungere non tutum, considerandum
tamen Nobis esse duximus utrum opportunum esset,
necne, sacrorum religionis rituum intermissionem publice producere.
Quae quidem intermissio, si praesentissima exstiterat
adversus rei publicae gubernatorum arbitrium expostulatio, nihilo
setius, adhuc prolata, omnium civitatis religionisque rerum ordini
potuisset detrimentum afferre. Praeterea, quod pluris est,
haec intermissio, quemadmodum Nobis a non paucis maximaeque
auctoritatis auctoribus perlatum fuerat, haud mediocri erat christifidelibus
noxae, qui quidem multis spiritualibus adiumentis
christianae vitae necessariis destituti, coactique propria religionis
officia haud raro praetermittere, eo discriminis sensiin rapiebantur,
ut a catholico sacerdotio removerentur atque adeo a supernaturalibus
eius beneficiis abstraherentur. Huc accedit quod, cum Episcopi
tam diu e dioecesi cuiusque sua abessent, non poterat id ad
ecclesiasticae disciplinae remissionem debilitationemque non conferre;
quod tum potissimum dolendum erat, cum, in tanta Mexicanae
Ecclesiae divexatione, christiana plebs sacerdotesque eorum
maxime ductu ac norma indigerent, quos « Spiritus Sanctus posuit
Episcopos regere Ecclesiam Dei » . 1
Ubi igitur, anno scilicet MDCCCCXXIX, supremus Mexicanae
Reipublicae magistratus publice edixit sibi consilium non esse,
memoratas leges ad rem deducendo, « Ecclesiae identitatem »
restinguere, itemque ecclesiasticam Hierarchiam posthabere,
Nos quidem animarum saluti unice prospicientes, hanc qualemcumque
hierarchicae dignitatis redintegrandae rationem minime
praetereundam esse censuimus. Quin etiam Nobis perpendendum
esse consideravimus nonne opportunum esset, cum aliqua
gravioribus malis medendi spes affulgeret, cumque praecipuae
illae causae removeri viderentur, quibus ducti Episcopi divini
cultus munia publice intermittenda esse autumaverant, ea in
praesens redintegrare. Qua de re, Nobis profecto mens non erat
neque Mexicanas in religionem leges habere ratas, neque publi-
i Act., XX, 28.