AAS 24 (1932), p. 325

eas, adversus eas, expostulationes ita revocare, ut iisdem legibus
iam non pro viribus obnitendum, officiendumque esse decerneremus.
Haec tantummodo causa agebatur: quandoquidem nimirum
rei publicae moderatores absimilia significabant inivisse consilia,
res postulare videbatur ut eae obsistendi rationes intermitterentur,
quae magis usque christiano populo detrimentosae evadere
potuissent, atque ut aliae, opportuniores utique, susciperentur.
At omnibus in comperto est exspectatam tam diu pacem rerumque
conciliationem optatis non respondisse votisque Nostris.
Rationibus enim transactae conciliationis aperte violatis, in
sacrorum Antistites, sacerdotes Christique fideles adhuc saevitum
est, poenis eos, vinculisque mulctando; ac summo cum animi
moerore vidimus non modo non esse Episcopos omnes ab exsilio
revocatos, sed potius, ex his etiam nonnullos, qui patriae beneficio
fruerentur, legum rationibus neglectis, e finibus eieetos;
in dioecesibus non paucis templa, Seminaria, Episcoporum domicilia
ceterasque sacras aedes in usum suum minime restituta;
denique apertis pollicitationibus posthabitis multos e clero laicorumque
ordine, qui avitam fidem fortiter tutafci essent, inimi^
eorum suorum invidiae simultatique permissos.
Praeterea, vixdum publica divini cultus intermissio revocata
est, iniqua eorum criminationis contentio, qui scriptionibus prelo
edendis dant operam, in sacrorum administros, in Ecclesiam, in
ipsumque Deum acerrime incessit atque increbuit; omnesque
norunt Apostolicam Sedem officii sui esse duxisse unam e scriptionibus
huiusmodi — quae ob scelestiorem impietatem, obque
susceptum aperte propositum odii per calumnias in religionem
concitandi, omnem prorsus modum excessisset — reprobare atque
proscribere.
Accedit quod non modo in ludis, quorum est initia litterarum
tradere, ne catholicae doctrinae praecepta impertiantur lege
interdicitur, sed in iisdem etiam saepenumero, ii qui puerilis institutionis
officio funguntur, ita excitantur, ut iuveniles animos ad
impietatis commenta proffigatosque mores conformare contendant;
quod quidem haud exiguum postulat a christianis parentibus in-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.