AAS 24 (1932), p. 326
commodum, si integram velint subolis cuiusque suae innocentiam
in tuto ponere. Quam ad rem, cum hisce patribus matribusque
familias bene ex animo dicimus, itemque praeceptoribus
atque magistris, qui studiose eos hac in re adiuvant, tum vos,
Venerabiles Fratres, utrumque clerum omnesque christifideles
enixe in Domino adhortamur, ut in litterarum ludorum causam
iuventutisque educationem incumbere pro facultate ne desistatis,
popularem multitudinem praesertim prae oculis habentes, quae,
eum magis sit atheorum, francomurariorum communistarumque
doctrinae quam latissime propagatae obnoxia, apostolica magis
indiget navitate vestra. Id autem vobis persuasum habeatis,
patriam vestram talem esse procul dubio futuram, quam vos,
iuvenes rite instituendo, conformaveritis.
Ast, in potioris etiam gravitatis caput, e quo ipsa profluit
totius Ecclesiae vita, acerrime pugnatimi est: in clerum scilicet,
in catholicam Hierarchiam, eo profecto consilio ut e Reipublicae
consortione pedetemptim removeretur. Esto siquidem Mexicanae
Civitatis « Constitutionem » edicere, liberam cives habere
potestatem quidlibet sentiendi, quidlibet cogitandi atque credendi;
attamen — quemadmodum crebro, occasione data, lamentati
sumus — manifeste discrepando ac repugnando praecipit, ut singulae
foederatae Reipublicae Civitates certum sacerdotum numerum
constituant atque designent, quibus liceat non modo in sacris
aedibus, sed domi etiam atque intra domesticos parietes, sacra
facere ac populo ministrare. Quod quidem immane nefas iis modis
rationibusque gravius evadit, quibus istiusmodi lex ad effectum
deducitur. Etenim si certum sacerdotes numerum « Constitutio »
non excedere iubet, praecavet tamen ne iidem, in unaquaque
regione, catholici gregis necessitatibus impares fiant; ac minime
praescribit, hac super re, ecclesiasticam esse Hierarchiam posthabendam,
quod ceterum in ea, quae Modus vivendi inscribitur,
conventione aperte est luculenterque recognitum atque comprobatum.
Iamvero, in Michoacana Civitate decretum est ut unus
tantummodo habeatur sacerdos pro XXXIII milibus christifidelium;
in Chihuahuana unus pro XL V milibus; in Chiapa-