AAS 24 (1932), p. 327

sensi, unus pro LX milibus; ac denique in Verae Crucis Civitate
unus solummodo pro C milibus. Atqui nullo pacto posse,
bis adhibitis coërcitionibus, christianae plebi, in amplissimis
plerumque regionibus commoranti, ministrari sacra, nemo est
qui non videat. Nihilo setius insectatores, veluti nimiae largitatis
suae subpoenitentes, coërcitiones etiam atque etiam imposuere:
Seminaria^ non pauca a nonnullis Civitatum gubernatoribus clausa;
paroeciales domus in fiscum redactae; ac templa multis locis
denuntiata, in quibus tantummodo, nec ultra statuti territorii
fines, probatis civili auctoritate sacerdotibus rei divinae operari
liceret.
Quod vero aliquot Civitatum moderatores edixere, publicis
videlicet magistratibus, cum ecclesiastici ministerii obeundi
facultatem facerent, nullum esse cuiuslibet Hierarchiae respectum
habendum, quin potius Praesules omnes, hoc est Episcopos, eosque
ipsos, qui Apostolici Delegati munere functi essent, omnino
esse hac potestate prohibendos, id manifesto patefacit velle eos
Catholicam Ecclesiam restinguere atque delere.
Paucis voluimus hucusque, per praecipua rerum capita, asperrimam
Mexicanae Ecclesiae condicionem commemorare, ut quibus
cordi est populorum disciphna atque concordia, animo ii
omnes reputando huiusmodi, infandam prorsus, insectationem,
in nonnullis praesertim Civitatibus, haud absimilem admodum
illi esse, quae in teterrimis Russiae regionibus grassatur, ex
nefaria hac propositorum adstipulatione novum sumant ardorem,
quo istum totius socialis ordinis subversorem aestum veluti
aggere praepediant.
Vobis itidem, Venerabiles Fratres, dilectisque Mexicanae Nationis
filiis paternam iterum cupimus sollicitudinem Nostram
testificari, qua vos omnes, aerumnis affectos, prosequimur; e
qua profecto sollicitudine Nostra eae profluxere normae, quas per
dilectum Filium Nostrum a publicis negotiis Cardinalem, superiore
mense Ianuario, dedimus, itemque per Apostolicum Delegatum
Nostrum vobiscum communicavimus. Cum enim causa agatur
cum religione coniunctissima, ius profecto Nobis est atque offi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.