AAS 24 (1932), p. 328
cium aptiores decernendi rationes ac normas, quibus ii omnes,,
qui catholico gloriantur nomine, non obtemperare non possunt.
Atque operae pretium est heic aperte significaremos, quae sive ab
Ecclesiastica Hierarchia sive a laicis hominibus nuntia consiliaque
periata essent, ea omnia, inita subductaque ratione, diligenter
considerasse; omnia dicimus, ea etiam, quae ad severiorem esse
obsistendi modum regrediendum — ut iam anno MDCCCCXXVI —
postulare videbantur, iterum in universa Republica divini cultus
publice intermittendo munia.
Ad agendi igitur rationem quod attinet, cum Sacerdotes non
in easdem sint angustias in singulis Civitatibus redacti, neque
ubique pariter sit de Ecclesiasticae Hierarchiae auctoritate dignitateque
detractum, inde sequitur ut, quemadmodum dissimiliter
infausta haec decreta in usum deducuntur, haud omnino similes.
Ecclesiae Christique fidelium agendi rationes esse debeant.
Quam ad rem aequum profecto existimamus praecipuis Mexicanos
eos Episcopos honestare laudibus, qui, ut per delata Nobis
nuntia certiores facti sumus, datas iterum a Nobis normas quam
diligentissime sunt interpretati; quod quidem libet heic aperte
declarare: etenim, si nonnulli — suae ipsorum tutandae fidei
ardore magis quam exquisita in difficilibus hisce rebus prudentia
compulsi— ob varias, pro dissimilibus locorum condicionibus,
Episcoporum agendi rationes, secum repugnantia proposita
in iisdem suspicati sint, sibi omnino persuasum habeant reprehensionem
eiusmodi omni prorsus esse fundamento destitutam.
Quoniam vero quaelibet sacerdotum numeri coërcitio gravis
divinorum iurium violatio non esse non potest, pernecesse est
Episcopi, reliquus clerus laicorumque ordo tale nefas, legitimo
quoquo modo totoque pectore, obsistendo reprobandoque expostulent.
Esto enim hanc eorum expostulationem in eos, qui rei
publicae praesunt, irritam evadere, id nihilominus christifidelibus,
indoctis praesertim, omnino persuasum reddet civiles magistratus,
sua ipsorum opera, ecclesiasticam conculcare libertatem,,
quam procul dubio Nos, etiamsi urgeant insectatores, abdicare
non possumus.