AAS 24 (1932), p. 331
erupissent, sacerdotes exploratâ eâ sua quidquid strenue ferendi
voluntate, impensiorem usque efficiant apostolicam suam ipsorum
operam, in iuvenilem praesertim aetatem populariumque
ordinem. Itidem aequitatis, concordiae caritatisque sensus iis
etiam suadere conentur, qui idcirco in Ecclesiam repugnant, quod
non satis eam cognitam habent.
Quocirca contineri non possumus quin rem iterum commendemus,
quam, uti nostis, in oculis ferimus; ut scilicet Actio Catholica,
ad eas normas, quas per Apostolicum Delegatum Nostrum1
impertivimus, ubicumque instauretur maiusque in dies incrementum
accipiat. Novimus hoc inceptum, initio praesertim atque
hisce in condicionibus difficillimum; novimus idem ad optatos
fructus non semper citato gradu procedere; at necessarium novimus
ac magis efficiens quam ceteras omnes agendi rationes, quemadmodum
ex Nationibus illis, quae ab huiuscemodi divexationum
discrimine emerserunt, experiendo est cognitum.
Dilectos praeterea Mexicanae gentis filios etiam atque etiam
ad eam in Domino adhortamur, qua praestant, cum Ecclesia matre,
adeoque cum eius Hierarchia, arctissimam coniunctionem;
ita quidem ut datis normis praeceptisque obtemperare, pro virili
parte, studeant. Sacramenta participandi, divinae gratiae christianaeque
virtutis fontes, opportunitatem ne praetermittant;
religionis doctrinam diligenter addiscant; a misericordiarum Patre
afrlictae suae ipsorum patriae pacem prosperitatemque implorent;
atque honori officioque sibi ducant, in Catholicae Actionis
agmine, sacrorum administris operam navare suam.
Eos vero, qui cum ex utroque clero, tum ex laicorum ordine,
incenso religionis studio permoti et Apostolicae huic Sedi obsecuti,
memoranda prorsus facinora edidere, in recentioribus
Mexicanae Ecclesiae fastis adscribenda, amplissima honestamus
laude; eosque enixe in Domino obtestamur, ut in sacrosancta
Ecclesiae iura defendenda totis viribus incumbere ne desistant,
ea nempe adhibita generosa dolorum laborumque tolerantia,
cuius nobilissima usque adhuc dedere exempla.
1 Cfr. etiam Epist. Apost. « Paterna sane sollicitudo », d. II Febr., a. MDCCCCXXVI.