AAS 24 (1932), p. 388
Lungchuan, Tehkiang, Szenan, Yinkiang, Sungtao, Shihtsien, Kiangkow,
Tungjen, Szehsien, Yuping, Shengki, Shiping, Tsingki, Chenyuan, Hwangping,
Taikuing, Tsingkiang, Kiungshui, Tienchu, Kingping, Yungkiang,
Liping, Yungtsung, Hiakiang, Yuking, actualibus limitibus definitis. Huic
vero territorio omni, quod, a vicariatu apostolico de Kweiyang separatum,
in missionem sui iuris ex nunc erigimus, nomen facimus de SMhtsien, eandemque
novam independentem missionem de Shihtsien, ad Nostrum et
Sanctae huius Sedis beneplacitum, religiosis missionariis a Sacratissimo
Corde Iesu in Domino concredimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxm
mensis Martii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
II
DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE BATAVIA, ERIGITUR
APOSTOLICA PRAEFECTURA DE BANDOENG,
PITJS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Romanorum Pontificum Decessorum
Nostrorum vestigia prementes, data opportunitate, ea quae ad spirituale
Missionum regimen spectant, rei temporisque necessitatibus accommodanda
attente in Domino curamus. Hoc ducti consilio, cum dilectus filius
Minister generalis Ordinis Sanctae Crucis enixis demissisque verbis a Nobis
expostulaverit, ut quaedam territoria e civili provincia Javae occidentalis,
religiosis Ordinis praelaudati Sanctae Crucis iam ab anno MDCCCCXXVI
sub iurisdictione tamen Apostolici de Batavia Vicarii commissa, nunc à
vicariatu praedicto canonice dismembrarentur atque in Missionem sui iuris
erigerentur, Nos huiusmodi votis annuendum censemus. Conlatis itaque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae