AAS 24 (1932), p. 389

Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibus rei
momentis sedulo studio perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Batavia seiungimus
territorium quod iuxta ordinationem administrativam die 1 mensis
Novembris anno MDCCCCXXXI a Gubernio Neerlandico introductam, divisiones
civiles, vulgo residentias, de Priangan et Cheribon, nec non subdivisionem
civilem, vulgo regentschap de Krawcmg, civili residentiae de
Batavia incorporatam, complectitur; atque idem territorium sic seiunctum
et separatum eadem apostolica auctoritate Nostra in apostolicam praefecturam
erigimus, quam a regionis principe civitate de Bandoeng nuncupandam
decernimus. Eandem vero novam praefecturam apostolicam de
Bandoeng, sic per Nos erectam, religiosorum Ordinis Sanctae Crucis curis,
ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
mensis Aprilis anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Iii

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE BATAVIA ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA DE POERWOKERTO.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Magna animi Nostri voluptate compertum
habemus, in territorio civilis provinciae Javae Centralis, Patribus e
Congregatione Missionariorum Sanctissimi Cordis commisso, Catholicae
religionis propagationem laeta, Deo adiuvante, incrementa habuisse. Ipsum
quidem territorium, quod, demptis subdivisionibus, vulgo regentschap de
Tennangseng ac de Magalang constat, nunc e civilibus de Pekalongan, Banjoemas
et Kedoe nuncupatis divisionibus vulgo residentiis, quas anno prae-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.