AAS 24 (1932), p. 395
ter cum compertum habeamus, quandam territorii partem vicariatus
apostolici de Tanganika, ut in eadem rebus religiosis melius prospiciatur,
a vicariatu eodem distrahendam esse et vicariatui de Tabora adnectendam,
praehabito Delegati Nostri apostolici Africae favorabili voto, haec
quae sequuntur statuenda censemus. Nimirum, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui
rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio atque ex certa
scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e vicariatu apostolico
de Tanganika, in Africa Centrali, districtus de Ngulu et de Vgunâa et partem
districtus de V g ansi ad septentrionem viae ferreae Chaya-Manyonyi
sitam seiungimus ac dismembramus, atque ex nunc vicariatui apostolico
de Tabora adnectimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin
mensis Iulii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
VIII •
DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE TANGANIKA ERIGITUR
MISSIO INDEPENDENS DE TUKUYU IN AFRICA CENTRALI.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Cum munus apostolicum, quo in terris
fungimur, exigat ut veritati Evangelicae propagandae quantum in Domino
possumus prospiciamus, e Missionibus nimia amplitudine conspicuis,
data opportunitate, quandam territorii partem distrahimus, ad novam ex
eadem constituendam sui iuris Missionem, quae a propriis pastoribus facilius
regatur. Hoc animo repetentes, cum vicariatus apostolicus de Tanganika
in Africa Centrali, ob amplissimam territorii latitudinem atque ob viarum
difficultates, ab uno eodemque Vicario Apostolico gubernari nequeat: