AAS 24 (1932), p. 396
Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae
Ecclesiae Cardinalibus qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
negotiis praepositi sunt, omnibusque rei momentis attento seduloque
studio perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, a vicariatu apostolico de Tanganika, in Africa Centrali,
partem orientalem territorii seiungimus ac dismembramus, eandemque in
novam constituimus sui iuris Missionem, cui nomen facimus de Tukuyu;
atque ipsam novam Missionem ad Nostrum et huius Sanctae Sedis beneplacitum
Patribus e Societate Missionariorum Africae in Domino committimus.
Sint vero novae huiusmodi Missionis sui iuris de Tukuyu sequentes
fines: ad septentrionem limites civiles districtuum de TJgunda et de Ngulu
ac via ferrea Ghaya-Manyonyi; ad orientem et ad meridiem hodiernus
limes vicariatus apostolici de Tanganika; ad occidentem limes meridionalis
districtus de Uganda gradum 32 et 45' longitudinis occidentalis attingens,m
dein linea recta usque ad septimum gradum latitudinis meridionalis atque
hinc linea producta usque ad confluentem Bungwe et Pili; alia dein linea
producta usque ad medium planitiei seu ad paludem BuJcwa, hodiernus
limes inter Missiones Zimbu et Mwazye ex una parte, et Missionem Mlculwe
ex altera parte, nempe a planitie Bukwa linea quae ad pedem montis siti
inter pagos Hemba et Zumbi (quorum alter pertinet ad Missionem Zimbu
atque alter ad Missionem Mkulwe) finem habet; fastigium postea montis
usque ad fines regionis TJnyamangwa ad meridiem Mlculwe; linea denique
inter Unyamangwa ex una parte Mambwe ex altera, complectens tamen
cum Mambwe parvas etiam regiones, quae, UJcile et Mutavia nuncupatae,
ad Ufipa et Mambwe referuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvni
mensis Iulii anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.
E . CARD. PACELLI, a Secretis Status.