AAS 24 (1932), p. 41
territorii amplitudinem atque ob incolarum numerum gubernari facile
nequit ab uno eodemque Ordinario, quandam partem a proprio pastore
regendam separemus. Nos autem cum iugiter sollicito studio ea decernenda
censemus quae rei sacrae procurationi melius gerendae conducant,
potissimum in regionibus longo terrarum marisque tractu ab hoc religionis
centro seiunctis, votis memoratis annuendum in Domino existimavimus.
Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide praepositi sunt, omnibus rei momentis attente ac religiose
perpensis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, e memorato apostolico vicariatu de Kwango regionem occidentalem
distrahimus sive separamus, eandemque in novum apostolicum
vicariatum erigimus, cui ex nunc nomen tribuimus de Kisantu. Novum
propterea vicariatum constituit illa territorii plaga, quae sita est ad occidentem
fluminis Kwango (in loco ubi flumen Lubizi in ipsum Kwango influit
ad locum ubi amnis Wamba in idem Kwango immittitur), et ad meridiem
lineae rectae quae incipiens a loco ubi flumen Wamba in Kwango conficitur,
finem habet in loco ubi «Rlack-Rivière» cum flumine Congo confluit.
Sic constituti novi vicariatus apostolici de Kisantu curam committimus
ad Nostrum seu Sanctae Sedis beneplacitum Patribus e provincia belgica
Societatis Iesu, cum iam ipsa benemerita Societas vicariatus quoque apostolici
de Kwango regimen huc usque habuerit.
Haec statuimus, praecipimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque píenos
atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum iugiter suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate quolibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die i mensis
Aprilis an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.