AAS 24 (1932), p. 42

\
4á Acia Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

IV

VICARIATUS APOSTOLICI CAMERO WEN SIS NOMEN IN APPELLATIONEM DE

YAOUNDE IMMUTATUR.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Sub anulo Piscatoris datis die xxxi
mensis Martii huius anni, Litteris Apostolicis Nostris ex quadam territorii
parte vicariatus apostolici Cameronensis in Africa Centrali novam constituimus
apostolicam praefecturam, cui nomen de Douala imposuimus.
Nunc autem valde opportunum videtur ut reliquae eiusdem vicariatus
Cameronensis parti aliud proprium nomen tribuatur. Quapropter, conlatis
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus, qui rebus Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibus adiunctis
sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, cum a territorio vicariatus apostolici
Cameronensis pars novae praefecturae apostolicae de Douala nunc exclusa
maneat, volumus ut idem vicariatus apostolicus iam non Cameronensis
sed de Yaounde posthac nomen habeat.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die in
mensis Aprilis MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E."CARD. PACELLI, a Secretis Status.

V '

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE TSINAN ERIGITUR NOVA

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LINTSING CLERO QUE INDIGENAE COM-

MITTITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Cum, aucto pastorum numero christifidelium
saluti melius prospiciatur, Nos, hoc ducti consilio, territorii
partes aliquando a vicariatibus iam exsistentibus, cum id expedire in Do-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.