AAS 24 (1932), p. 45
VII
TERRITORIO SEPARATO E VICARIATU APOSTOLICO DE FOOCHOW ERIGITUR
MISSIO SUI IURIS DE KIENNING IN SINIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quae ad religionis incrementum et ad
maius animorum bonum spectent ea provide et sollicite decernenda curamus.
Quare cum Vicarius Apostolicus de Foochow in Sinis a Nobis humiliter
enixeque exposcat, ut e vicariatus sui territorio quandam partem distrahamus
in Missionem sui iuris constituendam, quo melius in eodem
operi Evangelici explendo prospiciatur, Nos huiusmodi votis annuendum
quamprimum censemus. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis
Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente
perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum vi, territorium complectens sex civiles sub-praefecturas Kienning,
Kienyang, Chungan, Pucheng, SungM, Chengo ab apostolico vicariatu
de Foochow dismembramus, idemque territorium, sic per Nos separatimi,
in sui iuris seu independentem Missionem erigimus. Huic vero
novae Missioni ex nunc nomen facimus de Kienning, eandemque Patrum
Praedicatorum Provinciae Sancti Ioseph, ad Nostrum seu Sanctae Sedis
beneplacitum, curis committimus.
Haec edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Batum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die vi
mensis Maii, an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.