AAS 24 (1932), p. 46

VIII

E VICARIATU APOSTOLICO DE OHANGTEH, NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA

APOSTOLICA O. E. S. A. CURIS CONCREDITA, CUIQUE NOMEN FIT.DE

LICHOW, IN SINIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Cum, anno quintodeeimo saeculari ab
obitu Saucti Augustini Ecclesiae Doctoris, ad augendam eventus sollemnitatem,
Ordo Eremitarum Sancti Augustini novas missiones erigere cupiat,
quibus in longinquis ab hoc religionis centro regionibus melius aptiusque
bono animorum prospiciatur, Vicarius Apostolicus de Ohangteh in Sinis,
Prior generalis Ordinis Eremitarum praefati, Prior denique provincialis
Philippinarum ex eodem Ordine, suffragante quoque Delegato Nostro
Apostolico in Sinis, humiliter a Nobis exposcunt, ut a vicariatus apostor
liei de Ohangteh territorio, quod nimia amplitudine nitet, quandam partem
subtrahamus in Missionem sui iuris condendam, cui necessaris Provincia
Philippinarum ex Ordine Eremitarum suppeditabit. Conlatis igitur
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae
Cardinalibus qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque
rei momentis attento seduloque studio perpensis, Antistitum, quos nomina
vimus, votis ultro libenterque concedendum existimavimus. Qua re
motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a
vicariatu apostolico praedicto de Ohangteh sex sub-praefecturas civiles,
nempe de Lichow, Ansiang, Anfu, Ohihmen, Tzeli, Tayung seiungimus sive
separamus, eisdemque sex sub-praefecturis, sic per Nos a vicariatu praedicto
separatis, novam constituimus apostolicam praefecturam, cui nomen
de Lichow ex nunc facimus. Statuimus autem ut ad Nostrum seu Sanctae
Sedis beneplacitum nova eadem apostolica praefectura de Lichow curis
Patrum ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini concredita maneat.

Haec 'edicimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare et fore; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi
mensis Maii, an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.