AAS 24 (1932), p. 7

primus perspexit ac praedicavit, eidemque per totam vitam amicissime
in sanctitatis studiorumque aemulatione iunctus perstitit; ipsiusque,
iam e vivis erepti, doctrinae puritatem strenue defendit, ac mentis altitudinem
merito celebravit.
Cum insuper prudentiae atque iustitiae virtutibus Albertus apud
omnes inclaruerit, mirum non est, quod saepe saepius ipse arbiter in
publicis privatisque quaestionibus ac contentionibus delectus fuerit,
quas rectissimo semper aequitatis sensu eximiaque dexteritate et fortitudine
composuit. Eius autem mirabilis in rebus gerendis alacritas, religiosae
observantiae cultui atque christianae perfectionis amori coniuncta,
causa fuit, cur Fratres Praedicatores Germaniae in capitulo provinciali,
in urbe Wormatiensi congregati, in eo spem collocantes, Albertum priorem
provincialem votis suis designarent.
Optime noverant Patres capitulares, saeculi vanitatem ob rerum
temporumque adiuncta, vel apud claustrales viros sensim aliquando
irrepsisse, ita ut ad eos in perfecta vita servandos regimine opus esset
viri corde sancti, firma voluntate, prudenti consilio, omnigena virtute
praediti. Spes eos non fefellit. Albertus namque indefessam et uberrimam
dedit operam, ut officio prioris Teutoniae provinciae, quae ab oris Elandriae
per Germaniam ad Poloniam usque et Hungariam latissime patebat,
studiosissime fungeretur: et non modo coenobia saepe perlustrare, verum
et comitia celebrare solebat, ut exemplo quidem suo et voce ad virtutis
et regularis observantiae viam sequendam suis subditis stimulos iniieeret,
sublime imitatus Divini Magistri exemplum, qui «coepit facere et
docere » . 1

Beatissimi viri Alberti in rebus gerendis prudentia eiusque in civilibus
negotiis peritia et doctrinae ac sanctitatis fama ad ipsos Eomanos Pontifices
pervenerunt, qui gravia atque praestantia officia eidem committere
non dubitarunt.
Illud speciali mentione dignum, quod ab Alexandro IV Papa ipsi
Alberto, provinciali Priori, demandatum est, ut una cum confratribus
viriliter in catholicae religionis defensionem ac propagationem inter
Livoniae ac Borussiae paganos auxilium praestaret. Et alia quidem munia
idem Alexander in regione Brandenburgensi ipsi concredidit.
Cum autem is, ab Ordine suo deputatus, religiosorum mendicantium
causam simulque Apostolicae Sedis iura vindicare deberet, ad Curiam
Pontificiam, tunc Anagniae commorantem, profectus est, ubi in consistorio
adversariorum impetum retudit atque tam fulgenti doctrina animos

1 Act. Apost., 1, 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.