AAS 25 (1933), p. 147

vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibus*
vis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignisVolumus
autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notam publici subscriptis et sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur si originaliter exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis,
evectionis, subiectionis, mandati, statuti, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere aut iis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo secundo, die decima octava mensis Novembris, Pontificatus
Nostri anno undecimo.

Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH Fr. R. C. Card. ROSSI
Cancellarius S. B. E. a Secretis S. C. Consistorialis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Beg. in Cane. Ap., vol. XLVI, n. 65. - M. Riggi.

LITTERAE APOSTOLICAE

ORDO S. HIERONYMI CONGR. B. PETRI DE PISIS SUPPRIMITUR

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter instituta, quae ad animorum
christifidelium bonum fovendum catholica Ecclesia vigilanti studio continentique
sedulitate excitanda, sustinenda, tuendaque curat, praecipuum
fere locum tenent Congregationes religiosorum sive Ordines, qui, ornamentum
ac praesidium religionis, temporibus iam ab antiquis floruere
quavis aetate, hodieque florent.
At vero tum ob temporum iniurias vel vicissitudines vel mutatas
condiciones, tum etiam ob humanam fragilitatem rerumque hominum
imbecillitatem, ex Ordinibus eisdem et Congregationibus aliquando e
pristino vigore decidere atque imminuta vel nulla esse auctoritate

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.