AAS 25 (1933), p. 146

ac subtrahimus, easque in novam ecclesiasticam provinciam Goyasensem
nunc pandam constituimus. Cathedralem insuper Ecclesiam Goyasensem^
a metropolitico iure Mariannensis Ecclesiae ita solutam, ad metropolitanae
ecclesiae fastigium et dignitatem, una simul cum eius canonicorum
Capitulo, metropolitano denominando, extollimus, cum omnibus
iuribus, privilegiis et praerogativis, quibus ceterae metropolitanae ecclesiae
earumque capitula iure communi vel legitima consuetudine in
Brasiliana Republica fruuntur. Novae autem huius Goyasensis archidioecesis
eiusque pro tempore Archiepiscoporum metropolitico iuri tanquam
suffraganeas subicimus quas supra diximus Portus Nationalis dioecesim et.
praelaturas nullius S. Ioseph de Alto Tocantins, Jatahiensem et Bananalensem.
Goyasensibus praeterea pro tempore Archiepiscopis omnia concedimus
iura, insignia, privilegia et honores, quibus ceteri Archiepiscopi in
America Latina ad iuris normam et iuxta legitimas consuetudines fruuntur
et gaudent, praecipue vero ius intra fines suae provinciae Crucem ante se.
ferendi et Pallium adhibendi, quo tamen uti poterunt postquam illud ins.
Sacro Consistorio rite expostulatum et obtentum fuerit. Item ipsos pro*
tempore Archiepiscopos iisdem adstringimus oneribus et obligationibus;
quibus ceteri Archiepiscopi iure communi adstringuntur. Nobis denique et
Apostolicae Sedi facultatem reservamus ecclesiasticam hanc provinciam
aliter circumscribendi quovis modo et tempore, quoties id in Domino expedire
visum fuerit. Ad haec autem exsecutioni mandanda praefatum venerabilem
fratrem Benedictum Aloisi Masella, in Brasiliana Bepublica Nuntium
Nostrum, deputamus eique necessarias et opportunas tribuimus,
facultates tum omnes dirimendi controversias in exsecutionis actu quomodolibet
orituras, tum subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus ad
Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses ab his Litteris,
datis computandos authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque*
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio*
seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato*
defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tanquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri ei
obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere;,
et si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et»
decernimus. Non obstantibus, quatenus opus, sit, regulis in synodalibus,»
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus»

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.