AAS 25 (1933), p. 145
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAEIANNEN. ET GOYASEN.
DE MARIANNENSIS ECCLESIASTICAE PROVINCIAE DISMEMBRATIONE, NOVAE
PROVINCIAE GOYASENSIS ERECTIONE, ET GOYASENSIS SEDIS AD METRO-
POLITANAM ELEVATIONE.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quae in faciliorem ecclesiarum gubernationem quaeque in maius cedant
dominici gregis bonum, ea semper Romani Pontifices suprema sua auctoritate
decernenda curaverunt. Iamvero cum ecclesiastica provincia Mariannensis
latissime pateat, ab Apostolica Sede expostulatum est ut in aliquot
suffraganearum dioecesium utilitatem, eius territorium divideretur novaque
exinde erigeretur ecclesiastica provincia. Nos itaque, de venerabilium
fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositorum consilio, atque habito favorabili voto venerabilium
fratrum Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi titularis Caesariensis in
Mauretania, in Brasiliana Republica Nuntii Apostolici, et Helvetia Gomes
de Oliveira, Archiepiscopi Mariannensis, omnibus mature perpensis, oblatis
precibus annuere statuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum
intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de Apostolicae
potestatis plenitudine a metropolitico iure archiepiscopalis Ecclesiae Mariannensis
Goyasensem et Portus Nationalis dioeceses nec non praelaturas
nullius S. Ioseph de Alto Toeantins, Jatahiensem, Bananalensem eximimus