AAS 25 (1933), p. 71

Id vero in perpetuum valiturum absque Apostolicarum informa Brevi
Litterarum expeditione; contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Paenitentiariae, die xxx mensis Ianua
rii anno MDCC C CXXXIH.

L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior.
L. £ß S.
I. Teodori, Secretarius.

V
DECRETUM

DE INDULGENTIIS RECITATIONI ANNEXIS PRECATIONIS « ANGELUS DOMINI Ä

VEL ALIUS PRECIS UT INFRA NOTATUR.

Per Apostolicas Litteras in forma brevi Iniunctae Nobis die xiv mensis
Septembris anno MDCCXXIV datas, Summus Pontifex s. m. Benedictus XIII,
pro sua in Deiparam Virginem pietate, ut mortalium animi cum primo
diluculo, tum meridiano tempore, tum denique sub vesperam ad eam amoris
ergo se converterent, iis omnibus qui qualibet e supra memoratis horis,
ad sacri aeris pulsum, positis genibus, precationem « Angelus Domini »,
tribus adiectis salutationibus angelicis «Ave Maria», pie recitavissent,
indulgentias benigne concessit.
Decursu vero temporis, Summi Pontifices p. r. Benedictus XIV,
Pius VI, ac Leo XIII concessionem eiusmodi submutarunt, cum ad precem
ipsam quod attinet, — pro eadem tempore paschali antiphonam
« Regina Caeli » substituendo, aut iis, qui legere non possent vel nescirent,
recitationem quinque salutationum angelicarum « Ave Maria » — tum
ad modum et ad tempus quod pertinet ipsius recitationis.
In praesens autem Ssmus D. N. Pius divina Providentia Papa XI,
eadem pietate incensus ac Decessores Sui erga Immaculatam Virginem
Mariam, eoque consilio ductus ut maiorem populi christiani in hac etiam
prece recitanda refoveat unitatem, quae idcirco sacratissimo Virginis Cordi
grata est, quod cum divinae Redemptionis mysteriis, piaculari hoc anno
sollemniter commemorandis, tam arcte coniungitur, in audientia die III
huius mensis infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori concessa, indulgentias
pio huic exercitio annexas augere dignatus est, ea, quae sequuntur,
decernens:
Omnes christifideles, qui vel proprio horae momento, quemadmodum
per Summum Pontificem Benedictum XIII praescriptum fuerat, vel cum
primum postea potuerint, precationem «Angelus Domini » cum statuta

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.