AAS 25 (1933), p. 154
Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS
i
DE GUAYANA
DIVISIONIS ET ERECTIONIS PRAEFECTURAE APOSTOLICAE «DE ALTO ORINOCO»
DECRETUM
Quo melius pleniusque consuleretur spiritualibus necessitatibus fidelium,
qui degunt in regione vulgo « Amazonas » et in territorio paroeciae « La
Urbana », intra fines dioecesis de Guayana in Venezuelana Republica, supplices
preces ad Apostolicam Sedem porrectae sunt, ut nova praefectura
apostolica ibi constitueretur.
Quapropter Sanctissimus Dominus Noster Pius div. Prov. PP. XI,
instante R. P. D. Apostolico Nuntio penes Venezuelanam Rempublicam,
habitisque secundis suffragiis Episcopi de Guayana, hoc praesenti Consistoriali
decreto, memoratum territorium a dioecesi de Guayana separat et
in praefecturam apostolicam « De Alto Orinoco » nuncupandam erigit, quae
ad normam iuris, Sacrae Congregationi de Propaganda Fide plane subiicietur.
Huius vero apostolicae praefecturae territorium ita circumscribetur:
ad septentrionem et septentrionem-orientem ab iisdem finibus politicis
Status Bolivar iuxta ripam dexteram fluminis Orinoco usque ad continentem
rivi Chaviripa cum eodem flumine Orinoco, et a memorato confluente
iuxta ripam sinistram rivi Chaviripa usque ad eius fontes; ac dein per lineam
rectam pertingentem ad Serrania Guamapi; ad meridiem-orientem et
meridiem ab iisdem finibus ac exsistunt politice inter regionem «Amazonas»,
in Republica Venezuelana, et Rempublicam Brasilianam; ad occasum ab
eodem limite exsistente inter memoratam regionem « Amazonas » et Rempublicam
Columbianam.
Quibus super rebus SSmus Dominus Noster edi iussit praesens Consistoriale
decretum perinde valiturum ac si desuper Litterae sub anulo
Piscatoris expeditae forent. Ad cuius exsecutionem vero R. P. D. Fernandum
Cento Archiepiscopum Seleuciensem in Syria, Apostolicum Nuntium