AAS 25 (1933), p. 155

in Venezuelana Republica, deputare dignatus est, eidem necessarias et
opportunas tribuens facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum; onere tamen
eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi, intra
sex menses a praesentibus litteris acceptis, authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis.
Contrariis quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
5 mensis Februarii anni 1.932.

Fr. R. C. Card. Rossi, a Secretis.
L. © S.
V. Santoro, Adsessor.

II

DESIGNATIO ORDINARII PRO APPELLATIONE

Iuxta can. 1.594 § 2 Codicis iuris canonici, pro appellatione Exmus
et Revmus Dnus Archiepiscopus Goanus designavit Ordinarium S. Thomae
de Meliapor.
Quam designationem Sacra Congregatio Consistorialis die 8 Martii 1933
approbavit.

SACRA, CONGREGATIO CONCILII

GALLIPOLITAÎTA

FUNERUM

Die 24 Maii et 15 Novembris 1930

SPECIES PACTI. - Die 2 8 Augusti 1928 parochi civitatis Gallipolitanae
penes hanc S. Congregationem conquesti sunt quod generatim sui parochiani,
post obitum, « sono trasportati per l'esequie a chiesa che non è
mai quella della propria parrocchia; gli ascritti a confraternite vanno alla
chiesa della propria confraternita, e per i non ascritti a confraternite la
famiglia paga un tanto, qui detto offerta, a una confraternita, e il defunto
è accolto per l'esequie nella chiesa di detta confraternita. Nell'uno e nell
'altro caso il parroco non ha altro da fare che benedire la salma e accom-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.