AAS 25 (1933), p. 359

Nominis Iesu dioecesium quam primum fieri poterit, novae dioecesis de
Bacolod cancellariae tradantur, ut in eius archivo asserventur. 11) Episcopalem
autem noviter erectae dioecesis mensam constituent curiae emolumenta
et oblationes omnes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
ipsa constituta est, praeberi solent; sed actuoso zelo Episcopi pro
tempore committitur, ut, quam citius fieri poterit, dos ipsa episcopalis in
bonis frugiferis ac tutis constituatur.
Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
quem supra memoravimus venerabilem fratrem deputamus Gulielmum
Piani, in insulis Philippinis Delegatum Apostolicum, eique propterea
necessarias et opportunas facultates tribuimus tum omnes dirimendi controversias
in exsecutionis actu quomodolibet orituras, tum etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur alium virum in officio vel ecclesiastica
dignitate constitutum; eidemque onus imponimus authenticum exemplar
peractae exsecutionis actorum intra annum transmittendi ad Sacram Congregationem
Consistorialem.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant,
auditi non fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis
aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet
substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere; et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus et decernimus. Volumus denique ut harum Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si
originalster exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis quibuscumque. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis,
assignationis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti,
derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.