AAS 25 (1933), p. 360
omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit
incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo secundo, die quintadecima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
undecimo.
E. Card. PACELLI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status. S. C. Consistorialis a Secretis.
Ioseph Wilpert, Becanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. XLVII, n. 13. - M. Riggi.
II
ZAMBOANGEN.
DE DIOECESIS DISMEMBRATIONE ET DE NOVAE DIOECESIS CAGAYANAE
ERECTIONE.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad maius religionis incrementum et animarum bonum facilius procurandum
maxime prodest dioeceses nimis territorii vastitate praestantes
dividere et novas ibi dioeceses erigere et constituere. Cum itaque dioecesis
Zamboangensis, in Philippinis insulis, adeo latissime pateat, ut unus.
Episcopus haud facile eam regere et gubernare queat, iamdiu ab Apostolica
Sede postulatum fuit ut ipsa divideretur alteraque exinde erigeretur
dioecesis. Nos autem, omnibus mature perpensis, de venerabilium fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum
consilio ac attento venerabilis fratris Gulielmi Piani, Archiepiscopi
titularis Dramensis ac in Phihppinis insulis Delegati Apostolici* favorabili
voto, oblatis precibus annuere censuimus. Quam ob rem, suppleto
quatenus opus sit, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant,
consensu, ea quae sequuntur de Apostolicae potestatis plenitudine
statuimus ac decernimus: 1) Dioecesim Zamboangensem in Phihppinis
insulis bifariam dividimus eamque ad partem quae ad occidentem
et meridiem spectat coarctamus, iuxta fines novae ut infra erigendae
dioecesis. 2) Partem vero septentrionalem ab ipsa dioecesi seiungimus,
eamque in novam ac distinctam erigimus dioecesim, quam Cagayanam
ab urbe Cagayana nuncupari volumus. 3) Haec nova dioecesis has com-