AAS 25 (1933), p. 361

plectetur provincias civiles: Surigao cum insulis Dinagat et Siargao, Agusom,
Misamis orientalem cum insula Camiguin, Misamis occidentalem, Bukidnon
atque provinciae Lanao partem meridionalem hisce circumscriptam
limitibus, nimirum, a solis ortu ad occasum, a flumine Malaig, a montibus
Butig,a, rivo Porque, a lacu Bapau, a monte Imaoan vellrilaoan, et a collibus
vergentibus ad litus maris Tukuran versus. Harum vero provinciarum
fines modo erectae dioecesis erunt quoque limites. 4) Novae huius dioecesis
Cagayanae sedem episcopalem in urbe Gagayana, a qua dioecesis ipsa
nomen mutuatur, constituimus; eique propterea omnia concedimus iura
et privilegia quae episcopalibus civitatibus sunt propria. 5) Episcopi autem
cathedram in ecclesia paroeciali, Deo in honorem S. Augustini dicata, in
ipsa Cagayana urbe exstante, figimus; quam proinde ad cathedralis ecclesiae
gradum et dignitatem perpetuo evehimus, eique eiusque pro tempore
Episcopis iura omnia, honores, insignia, favores et privilegia tribuimus,
quibus ceterae cathedrales ecclesiae earumque Antistites iure communi vel
legitima consuetudine fruuntur et gaudent; ipsam vero cathedralem eiusque
Episcopos iisdem adstringimus oneribus et ob nationibus quibus ceteri
per orbem Episcopi et cathedrales ecclesiae subiciuntur. 6) Hanc novam
insuper dioecesim Cagayanam sufïraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Manilanae eiusque pro tempore Episcopos Archiepiscopi Manilani
metropolitico iuri subiicimus. 7) Quod autem attinet ad huius Cagayanae
dioecesis regimen et administrationem, ad Capituli cathedralis vel Consultorum
collegii institutionem, ad Seminarii dioecesani erectionem, ad Vicarii
capitularis seu Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt. 8) Quod vero ad clerum saecularem praecipue
spectat, decernimus ut statim ac dioecesis erectio ad effectum deducta
fuerit, eo ipso clerici qui ibidem legitime exstent, novae dioecesi censeantur
adscripti. 9) Volumus insuper ut episcopalem huius novae dioecesis mensam
praeter curiae episcopalis taxas et emolumenta, oblationes omnes
constituant, quae forte a fidelibus, in quorum bonum dioecesis ipsa erecta
est, praeberi solent. 10) Mandamus denique ut documenta omnia et acta,
quae hanc novam dioecesim eiusque fideles respiciunt, quamprimum fieri
poterit, a Zamboangensis dioecesis episcopali curia, nuper erectae dioecesis
Cagayanae cancellariae tradantur.

Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
quem supra diximus venerabilem fratrem Gulielmum Piani, in Philippinis
insulis Apostolicum Delegatum, deputamus, eidemque propterea necessarias
et opportunas facultates tribuimus tum definitive sententiam dicendi
de quavis difficultate vel oppositione in exsecutionis actu quomodolibet

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.