AAS 25 (1933), p. 362
oritura, tum subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate vel officio constitutum, eidemque ad Sacram Congregationem
Consistorialem quamprimum authenticum transmittendi
exemplar peractae exsecutionis aetorum onus facimus.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet, quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant,
auditi non fuerint ac praemissis non [consenserint, etiam si expressa et
individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio
licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere; et, si secus super hié a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus et decernimus. Volumus denique ut harum
Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen ahcuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur,
si originaliter exhibitae vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quisbusvis aliis
Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis quibuscumque. Nemini autem has Litteras Nostras dismembrationis,
assignationis, erectionis, evectionis, concessionis, statuti,
derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo tertio, die vigesima mensis Ianuam, Pontificatus Nostri
undecimo.
E. Card. PACELLI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
a Secretis Status. S. C. Consistorialis a Secretis.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Loeo ^ Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol- XLVI1, n. 11. - M. Riggi.