AAS 25 (1933), p. 446
ACTA TRIBUNALIUM
SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA
(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)
I
DE CLAUSULIS « VISITANDI ECCLESIAM VEL ORATORIUM » ET « PRECANDI
AD MENTEM SUMMI PONTIFICIS ».
DECLARATIO
Disputantibus nec in eamdem sententiam convenientibus viris doctis
circa sensum ac vim clausularan! «visitandi ecclesiam aut oratorium
publicum vel (pro legitime utentibus) semipublicum » et « precandi ad
mentem Summi Pontificis », quae indulgentiarum concessionibus non
raro addi solent, Ssmus D. N. Pius divina Providentia PP. XI, ad
instantiam infra scripti Cardinalis Paenitentiarii Maioris, in audientiis*
die 16 Iunii ac die 8 Iulii c. a. eidem impertitis, ad omnem in posterum
dubietatem anxietatemque auferendam benigne declarare dignatus est,
per visitationem ecclesiae vel (ut supra) oratorii, intelligi « accessum ad
hoc vel ad illam saltem cum intentione quadam generali seu implicita
honorandi Deum in se vel in Sanctis suis, aliqua adhibita prece, et
quidem prece praescripta, si aliqua imposita fuit ab indulgentiae largitore,
vel aliqua qualibet sive orali sive etiam mentali pro cuiusque
pietate ac devotione »; clausulae vero « precandi ad mentem Summi Pontificis
» plane satisfieri aduciendo ceteris operibus praescriptis recitationem
ad eam mentem unius, ut aiunt, Pater, Ave et Gloria, relicta tamen
libertate singulis fidelibus, ad normam can. 934 § 1, quamlibet aliam
orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem aut devotionem erga
Romanum Pontificem.
Datum Romae, ex Sacra Paenitentiaria Apostolica, die 20 Septembris
1933.
L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior.
L. © S.
I. Teodori, Secretarius.