AAS 25 (1933), p. 466
SIPONTINA ET VESTALA
TROIANA ET FODIANA
DE EARUMDEM DIOECESIUM ADSCRIPTIONE AD ECCLESIASTICAM REGIONEM
BENEVENTANO!.
DECRETUM
Iam pridem metropolitana Ecclesia Sipontina cum suffraganea sede
Vestana, necnon episcopales Ecclesiae Troiana et Fodiana, immediate Apostolicae
Sedi subiectae, regioni ecclesiasticae Beneventanae aggregatae
fuerunt, ut eius Concilio regionali atque Episcoporum conferentiis earum
Antistites interessent. Nuper autem sedes Sipontina et Vestana primum,
Troiana et Fodiana postea, a circumscriptione regionali Beneventana separatae,
ad Apulam regionem adscriptae fuerunt. Cum vero experientia comprobatum
sit peropportunum esse magisque ad utilitatem ecclesiasticae
disciplinae conferre, si dioeceses omnes, quae ambitu uniuscuiusque provinciae
civilis continentur, ad eamdem pariter ecclesiasticam provinciam vel
regionem pertineant, Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI, de
consilio Emorum Patrum Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum,
auditisque Ordinariis quorum interest, decrevit ac statuit, ut memoratae
dioeceses, quae intra civilem provinciam Fodianam patent, iterum ecclesiasticae
regioni Beneventanae attribuantur, prout eidem attributae exstant
ceterae dioeceses in praefata provincia civili sitae.
Iamvero haec Sacra Congregatio in exsecutionem Apostolici mandati,
vi praesentis decreti, metropolitanam Ecclesiam Sipontinam eiusque suffraganeam
dioecesim Vestanam, itemque dioeceses Troianam et Fodianam a
regione Apula separat atque Beneventanae assignat. Quapropter ipsarum
Antistites tum conferentiis episcopalibus huius regionis, quibus Metropolita
pro tempore Beneventanus semper praesidebit, tum Concilio plenario regionali
intervenient; simulque pro sua quisque dioecesi tribunal Metropolitae
Beneventani, ut tribunal ordinarium secundae instantiae, habebunt.
Quae autem superius decreta sunt plenam, quoad omnes iuris effectus,
vim obligandi a die I proximi mensis Novembris huius anni obtinebunt.a
Contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, ex aedibus Sacram Congregationis Consistorialis, die
29 Septembris 1933.
Fr. R. C. Card. Rossi, a Secretis.
Jj. © S.
V. Santoro, Adsessor.