AAS 26 (1934), p. 17

stolico de Bangueolo plagam quae ad meridiem et ad orientem vertit, a
vicariatu vero de Nyassa illam quae ad septemtrionem, separamus sive
seiungimus, et ex hoc territorio sic separato seu diviso novam missiosionem
sui iuris, cui nomen facimus « de Loangwa », quamque curis committimus
praedictae Societatis Missionariorum Africae, erigimus atque
constituimus. Limites vero huiusmodi Missionis sui iuris hi sunto: ad
orientem lacus Nyassae; ad meridiem fines civiles provinciae septentrionalis
et protectorats de Nyassaland, limites districtus de Fort-James
usque ad flumen Loangwa, huiusque fluminis cursus; ad occidentem praefectura
apostolica de Bröken-Hill et fines Congi belgici; ac septentrionem
flumen Chambezi usque, ad lacum ubi illud inflectitur; deinde iidem
limites ac districtus de Isoka usque ad fines vicariatus apostolici de
Tanganika; fines denique huiusmodi vicariatus usque ad praedictum
lacum Nyassae.

Haec volumus, mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant,
sive spectare poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxni
mensis Maii, an. MDCCCCXXXIH, Pontificatus Nostri decimosecundo.

E. Card. PACELLI, a Secretis Status.

Iii

FINES IMMUTANTUR VICARIATUS APOSTOLICI DE ANTSIRAEÈ

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Catholicae fidei provehendae studium,
quo continenter urgemur, efficit ut ea omnia quae ad sacras Missiones
pertinent, peculiari cura tractemus. Quapropter cum venerabiles fratres
Ordinarii vicariatuum apostolicorum sive de Tananariva, sive de Antsirabè
in insula Madagascar nuper a Nobis expostulaverint ut fines mutarentur
quibus ad septemtrionem circumscripsimus anno MDCCCCXVIH tunc
erectam praefecturam apostolicam de Betafo, quam ad gradum vicariatus
apostolici postea eveximus, novo indito nomine de Antsirabè, oblatis
Nobis precibus benigne annuere censuimus, eo quod memorati fines septemtrionales
locorum positioni minus respondeant. Quare, collatis consiliis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.