AAS 26 (1934), p. 497

An. et yol. XXVI 14 Septembris 1934 (Ser. II, v. I) - Num. 12
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII pp. xi

CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE QUIBUSDAM PRAELATIS ROMANAE CURIAE ET VARIIS EORUM
ORDINIBUS.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad incrementum decoris Apostolicae Sedis quantum contulerit
hodieque conferat Romana Praelatura* nemo ignorat qui vel
•eius anteacti temporis historiam noverit, vel suis ipse oculis
magnam illam honestatis vim sit admiratus, quam splendidis
pompis rebusque sacris faciendis varii Praelatorum ordines afferunt,
in iis maxime sollemnibus ritibus, qui, Nobis adstantibus
"vel etiam Nobis Ipsis celebrantibus, tanta maiestate peraguntur.
Qua in re mirabile sane apparet Decessorum Nostrorum consilium
atque sapientia, qui praestantes partes in ipso pontificalis
liturgiae ministerio his Praelatis tribuerunt, quibus praecipue
iuris dicundi munus commiserant, quod itidem nobilissimum est
sacerdotium. Inde est ut aspicientibus Nobis e Pontificali Solio,
Te sacra vertente, ex hisce egregiis magistratibus nonnullos
minorum ministrorum vestibus indutos, ad ipsius Solii gradus
•sedentes, illa symbolice expressa videatur perfecta regiminis con-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.