AAS 26 (1934), p. 498

stitutio, quae in iustitia fundatur: «Iustitia regnorum fundamentum
».
Nos Tero , considerantes gravissimas sane partes in Ecclesiae*
gubernatione, post Purpuratos Patres, iis demandatas esse Praelatis,
qui in Sacris Eomanis Congregationibus vel assident vel
sunt a secretis, quique propterea earundem Sacrarum Congregationum
vel Assessores vel Secretarii vocantur, ut horum
dignitas, quae ab ipsorum tam proxima cum Romano Pontifice
in Ecclesiae Tegimine collaboratione aestimari debet, maioribus
usque honoris significationibus honestetur, quemadmodum, decreto
Sacrae Congregationis Caeremonialis die 31 Decembris 1930
lato, iis titulum Excellentiae Reverendissirnae concessimus, ita nunc
volumus ut iidem, ratione muneris, peculiaribus sint privilegiishonestati,
necnon in sacris sollemnibusque ritibus coram Summo*
Pontifice aut ipso Pontifice celebrante peragendis, etiamsi charactere
episcopali careant, peculiarem deinceps et honorificentissimum
locum ex oificio habeant; quod pariter dicimus de aliis
Praelatis quibus ob dignitatem muneris quo funguntur, eodem superius
allato decreto eundem Excellentiae Reverendissimae titulum
tribuimus.
At aestimatio Nostra ac paterni animi sensus erga illos quoque
venerabiles Praelatorum ordines, qui Praelaturae Collegia pròpriedicta
constituunt, in Nobis augentur quoties mente repetimus insignia
observantiae pietatisque erga Apostolicam Sedem testimonia,,
quibus eorum historia cumulate clarescit. Primos illos EcclesiaeNotarios
dicimus qui maximorum actuum gestorumque Komanorum
Pontificum, sive in Conciliis sive extra, irrefragabiles testem
sunt constituti. Familiares deinceps Nostros commemoramus, qui
in nobilissimum iudicum Collegium Sacrae Romanae Rotae congregati,
Romanae in iure dicundo sapientiae, quae christiana iustitia
est illustrata, tanquam germani heredes per tot saecula claruerunt.
Illos etiam commemoramus Camerae Apostolicae Praelatos qui ad
utilitatem Romanae Ecclesiae ac pauperum substentationem SedisApostolicae
thesaurum ita administrarunt, ut iis ipsum Pontificii
Principatus temporale regimen quondam demandaretur. Votantes*

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.