AAS 26 (1934), p. 503
Congregationis N. (Italice: Sua Eccellenza Rev.ma Monsignore N. N. Assessore,
o Segretario, della Sacra Congregazione N.).
X.-Nominatio et muneris occupatio
XIII. Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum Romanarum
nominantur a Summo Pontifice per litteras Cardinalis Secretarii Status,
praemonito Cardinali Secretario vel Praefecto respectivae Congregationis.
XIV. Acceptis Litteris Apostolicis in forma brevi nominationis, novus
Assessor vel Secretarius [suum respectivum Cardinalem Secretarium vel
Praefectum primum invisat, ab eoque audiat quando et quomodo munus
suum inire debeat, servata forma quae in singulis Congregationibus iamdudum
ex consuetudine adhiberi solet. Postea invisat Eminentissimos
Cardinales suae Congregationis.
XV. Audientiam Summi Pontificis quamprimum petat ad gratias Beatissimo
Patri agendas de sua promotione; itemque Eminentissimum Cardinalem
Secretarium Status adeat et, post acceptam possessionem muneris,
alios quoque Patres Cardinales invisat. Ceteros autem Praelatos Assessores
vel Secretarios Sacrarum Congregationum, cum primum poterit, invisere
ne praetermittat.
XVI. Quaenam autem sint horum Praelatorum munera et officia e
canonibus 242-264 I. C. et ex legibus ac praxi cuiusque Sacrae Congregationis
desumatur.
2. - Facultates et privilegia
XVII.Singuli Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum
omnibus iuribus, privilegiis et insignibus Protonotariorum Apostolicorum
de numero Participantium |infra (nn. XLI-XLIX) recensendis (iis
exceptis quae 'ad Protonotariorum Collegium qua Collegium pertinent)
gaudent ad personam durante munere, etiamsi horum Collegio non adscribantur.
XVIII.Pro Consistoriis et Cappellis Pontificiis deinceps intimationem
accipienda Praefecto caeremoniarum apostolicarum et praefatis functionibus
interesse debebunt, in iisque locum habebunt, cappa induti, immediate
post Praelatos qui vulgo « di fiocchetti » vocantur.
XIX. Hunc praecedentiae gradum supra alios Praelatos, infra Praelatos
vulgo « di fiocchetti » constitutos, etiam episcopali seu archiepiscopali
dignitate fulgentes, salvo iure Metropolitae vel Ordinarii loci in suo territorio,
habebunt ubique, etiam singuli. Quando vero omnes vel plures
simul conveniunt, Assessores et Secretarii qui archiepiscopali aut episco-