AAS 26 (1934), p. 504

pali dignitate aucti sint, reliquis antecedant, et caeteris paribus, Assessorespraecedant
Secretarios, servato ordine vigente inter] Sacras Congregationes.
X X . His privilegiis fruuntur tantummodofdurante munere;fdeposito
vero munere, nisi ad cardinaliciam vel aliam dignitatem^assumantur^quae
cum Protonotarii dignitate componi nequeat, aut nisi aliud expresse caveatur,
statim, ipso iure, Protonotarii ad instar fiunt, cum omnibus iuribus
et privilegiis huic dignitati adnexis.
|p XXI.|Omnia quae de Assessoribus et Secretariis SacrarumfCongregationum
Romanarum in hoc capite dicuntur, ea, congrua congruis referendo,
dicta intelligantur etiam de aliis Praelatis, quibus memorato
decreto Sacrae Congregationis Caeremonialis, die 31 Decembris 1930 lato,
titulus Excellentiae Reverendissimae agnitus et tributus fuit, id est Magistro
seu Praefecto cubiculi secreti Summi Pontificis, Secretario Tribunalis Signaturae
Apostolicae, Decano Sacrae Romanae Rotae, Substituto Secretariae
Status; qui, salvis peculiaribus officiis et locis alicui ex his Praelatis in
Cappellis Papalibus iuxta hanc ipsam Constitutionem, ut infra habetur,
forte assignatis, immediate post praedictos Assessores et Secretarios locum
habent, servato inter se ordine superius enunciato ; si quis vero ex
iis sit archiepiscopali vel episcopali dignitate ornatus, ceteris praecedit,
sed post Assessores et Secretarios.

III

DE COLLEGIO PROTONOTARIORUM APOSTOLICORUM DE NUMERO PARTICI-

PANTIUM.

XXII.Collegium Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium
constat septem Praelatis quibus iura sunt paria; ex iis qui ceteris
nominatione etc., iuxta normam numero IV expositam, antecedit, titulo
Decani honestabitur. Collegium ipsum ad pluralitatem suffragiorum
nominat Secretarium sacerdotem aliquem extra Collegium hancque nominationem
litteris consignât.
XXIII. Titulus Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium
erit sequens: R. P. D. Protonotarius Apostolicus (Italice: lUyho e
Revmo Monsignore N. N. Protonotario Apostolico).

1. - Nominatio et muneris occupatio

XXIV. Protonotarii Apostolici de numero Participantium nominantur
Litteris Apostolicis in forma brevi. Secretaria Status Summi Pontificis
praemonet per litteras de hac nominatione cum eum cuius interest, tum
Decanum Collegii Protonotariorum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.