AAS 26 (1934), p. 514
XCV. Postquam novus Clericus hac ratione possessionem muneri»
ceperit, invisit alios Eminentissimos Cardinales nec non altiores Praelatos
Aulae Pontificiae et Curiae Romanae iuxta consuetudinem.
XCVI. Clerici Camerae officio cedunt cum illo se abdicant vel ad
munus transferuntur quod cum eo componi nequeat.
2. - Munera
XCVII. Ad normam Constitutionis Tacante Sede Apostolica Pii X
diei 25 Decembris 1904 et canonis I. C. 262, Collegii Clericorum R. C. A.
est iuvare Eminentissimum Cardinalem Camerarium in curandis et administrandis
bonis et iuribus temporalibus Sanctae Sedis, praesertim
tempore Sedis vacantis.
XCVIIT. Clerici R. C. A., Praefecto Caeremoniarum apostolicarum
intimationem faciente, intersunt recognitioni quam de Cadavere defuncti
Summi Pontificis iuxta praescriptum ritum facit Eminentissimus Cardinalis
Camerarius. Collegii Secretarius-Cancellarius, ut Notarius R. C. A.,»
actum praefatae recognitionis rogat.
XCIX. Recognitione ut supra facta, Clerici R. C. A. convocantur
ab ipso Eminentissimo Cardinali Camerario atque conveniunt apud eundem
Cardinalem pro distributione officiorum singulis committendoruin
iuxta normas Collegii huius proprias.
C. Acta Sanctae Sedis, hac ipsa Sede vacante, aliquis e Clericis
Camerae rogatus exarat, atque Notarius ipsius Camerae Apostolicae.
Instrumentum vero seu scriptum testimonium fidem faciens de tumulationedefuncti
Pontificis in Vaticana Basilica conficit legitque Notarius Capituli
eiusdem Basilicae. Postea Clericus unus R. C. A. nec non delegatusaliquis
a Magistro secreti Cubiculi defuncti Pontificis ac SS. Pal. Apostolicorum
Praefecto separatim documenta conficiunt quae fidem faciantperactae
tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica,,
alter coram Magisterio Cubiculi ac Praefectura Sacrorum Pal. Ap.
- CI. Clerici omnes R. C. A. et Secretarius-Cancellarius eiusdem documento
muniuntur Eminentissimi Cardinalis Camerarii ad modum tesserae
ut liberum habeant aditum ad SS. PP. AA. aedesque ab his dependentes
quandocumque sua munera implere in iisdem teneantur.
CII. Cardinalis Camerarius aliquem e Clericis R. C. A. nominat ut
simul cum Secretario-Cancellario R. C. A. in aede eius qui Custos est
Conclavis, actum rogatus exaret de externa eiusdem Conclavis clausura,,
adstantibus Marescallo et Commissario Generali Conclavis et Gubernatore
Civitatis Vaticanae.