AAS 26 (1934), p. 515

CUI. Clerici Camerae, postquam in Cappella Sixtina, ante clausuram
Conclavis praescriptum iuramentum emiserint eoram Cardinali Decano
et Secretario Sacri Collegii, una cum aliis Collegiis Praelaticiis, vigilantiam
exercent circa Rotam Conclavis ipsis assignatam, habitu induti
praelaticio iuxta numeros VII et IX.
CIV. Post electionem novi Pontificis et datam iussionem aperiendi
Conclave, Clerici Camerae cum Secretario-Can cellario eiusdem, et ipsi
obsequium et obedientiam Electo exhibent. Eorum vero unus actum rogat
de aperitione Conclavis, adsistentibus ceteris, idque coram Marescallo et
Commissario Generali Conclavis et Gubernatore Civitatis Vaticanae.

3. - Privilegia

CV. Clerici Camerae eo ipso sunt Praelati Domestici et Familiares
Summi Pontificis, horumque propterea gaudent privilegiis.
CVI. Clerici Camerae habitu praelaticio utuntur, iuxta numeros VII,
VIII, IX et X.
OTII. Cum sacrum faciunt sive privatim sive solemniter, habitu tamen
praelaticio induti, non tantum iis uti licet Palmatoria, sed etiam Canone
et Urceo.
CVIII. Privilegio gaudent Oratorii privati, et altaris portatilis. Fideles
omnes qui ipsorum Missae assistant, praecepto de Missa audienda rite
planeque satisfaciunt. Kalendario romano semper et ubique uti possunt.
CIX. Intimatio pro functionibus pontificiis a Praefecto caeremoniarum
apostolicarum fit eorum Decano qui de ea singulos Collegas monet.
Tenentur vero omnes functionibus praefatis interesse.
CX. In functionibus pontificalibus Domini Nostri Papae, Decanus
vel alius e Collegio Clericorum Camerae tradit gremiale. In benedictione
Rosae aureae quae dicitur, Decanus vel alius e Clericis E. C. A. eam sustentat
et custodit. Similiter in nocte Natalis Domini sustentat Ensem
et magnum Pileum (Stocco e Berrettone) cum a Summo Pontifice his insignibus
benedictio datur. Assistunt vero sollemni benedictioni Agnorum
Dei et intersunt quoque binae promulgationi universalis iubilaei.
CXI. In Cappellis Pontificiis eum tenent locum qui describitur in
Libro Sacrorum Rituum S. R. JE. atque in Bullis Pontificiis. Sedent vero
in infimo gradu Solii.
OXII. Clerici Camerae ab Ordinariorum iurisdictione eximuntur, dum
in Urbe domicilium habent, et Litteras quaslibet Apostolicas gratuito
accipiunt.
CXIII. Numisma accipiunt quod distribui solet in festo SS. Petri et
Pauli.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.