AAS 26 (1934), p. 516
CXrV. In sessionibds et congregationibus Reverendae Camerae Apostolicae
Collegium Clericorum Camerae sedet ad dexteram Eminentissimi
Cardinalis Camerarii, Praelati vero Camerales ad sinistram eiusdem.
CX V. Collegium Clericorum Rev. Camerae Apostolicae, quoad ius praecedentiae,
sequitur Collegium Auditorum Sacrae Romanae Rotae, sed
anteit Collegium Votantium Signaturae Apostolicae.
CXVI. Si Clerici R. C. A. declarati fuerint emeriti, munera quidem aliorum
Clericorum Camerae non praestant amplius, privilegiis vero eorundem
frui perseverant, salvo praescripto numeri V.
CXVII. Cum quis Collega vita fuerit functus, iusta eidem funebria persolvuntur
ab omnibus eius Collegis.
VI
DE COLLEGIO PRAELATORUM VOTANTIUM SIGNATURAE APOSTOLICAE ET
DE PRAELATIS REPERENDARIIS EIUSDEM.
DE COLLEGIO PRAELATORUM VOTANTIUM
CXVIII. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae constituunt verum
propriumque Collegium: hoc autem constat novem sodalibus, e quibus
septem sunt de numero, quorum antiquior, iuxta numerum V, titulo
Decani honestatus reliqui duo sunt supranumerarii; qui omnes, tam de
numero quam supranumerarii, inter Praelatos Referendarios eligendi sunt,
nullumque habent fixum emolumentum. Officiales vero huic Collegio non
adiiciuntur.
CXIX. Titulus sodalium huius Collegii est: R. P. D. Votans Signaturae
Apostolicae (Italice: Tilmo e Revmo Monsignore N. N. Prelato Votante
della Segnatura Apostolica).
1. - Nominatio et muneris occupatio
CXX. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae, nominantur a
Summo Pontifice per Litteras Apostolicas in forma brevi; Secretaria
Status eiusdem Summi Pontificis litteris praemonet de nominatione eum
cuius interest, nec non Cardinalem Praefectum Signaturae, Excmum Secretarium
huius Tribunalis et Decanum Collegii Praelatorum Votantium.
CXXL Acceptis litteris e Secretaria Status Summi Pontificis, cooptandus
inter Praelatos Votantes audientiam petit eiusdem Summi Pontificis,
invisitque obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status,
Cardinalem Praefectum Signaturae Apostolicae, Excmum Secretarium
huius Tribunalis, Decanum et Praelatos Collegii cui adscitus est.