AAS 26 (1934), p. 522

ACTA 88. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CAEREMONIALIS

i

DECRETUM

DE ABBATE S. HIERONYMI IN URBE

Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, rei opportunitate
diligenter perpensa, ut peculiarem ostenderet benevolentiam Apostolicae
Sedis erga abbatiam S. Hieronymi, auctoritate et munificentia Sua
nuper in Urbe erectam, quae non modo huic Sanctae Sedi immediate subiecta
est, sed etiam singulari prorsus vinculo ei devincitur, cum, praeter
Vulgatam emendandam, alia quoque studia peragere semper praesto esse
debeat, ad nutum ipsius Summi Pontificis, decrevit, ut Abbati dictae abbatiae
S. Hieronymi privilegium concedatur in Cappellis Papalibus sedendi
post Abbates Generales.
Quapropter, vi praesentis Sacrae Congregationis Caeremonialis decreti,
statuit ut Abbas qui monasterio S. Hieronymi pro tempore praeest, isque
solus, Cappellis Papalibus adsistere valeat, iuxta normas et consuetudines
quae pro huiusmodi consessibus servari solent.
Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Caeremonialis, die
27 Maii, in festo Ssmae Trinitatis, anno 1934.

£8 I.. Card. GRANITO PIGNATELLI D I BELMONTE,
Episc. Ostiensis et Albanensis, Praefectus.

I t . £ß S.
B. Nardone, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.