AAS 26 (1934), p. 523

DECRETUM

DE PRAECEDENTIA INTER FORERTUM MAIOREM ET DUCEM SUPREMUMNOBl-
/ LIUM CUSTODUM PONTIFICIS.

Haec Sacra Congregatio Caeremonialis, a Romanis Pontificibus ad id
potissimum constituta ut competens esset officium cum ad statuendas et
moderandas caeremonias, quae in Sacello Aulaque Pontificali servari
debent, tum ad cognoscendas ac dirimendas quaestiones de praecedentia
in eadem Pontificali Aula forte obortas:
attente atque accurate perpensa quaestione sibi proposita de praecedentia
inter duos e primis Aulae pontificiae dignitariis, Forerium nempe
Maiorem et Ducem supremum Nobilium Custodum Pontificis;
agnoscens noe veluti fundamentum inconcussum in Aula Pontificali
haberi, quod nempe haec, pro peculiari sua natura atque indole, primum
locum, ceteris paribus, assignare solet ecclesiasticis, deinde laicis in duas
classes distributis, civilem et militarem, quae classes hunc ipsum ordinem
servant inter se, ita ut civilis militarem praecedat;
ob oculos praeterea habens Ducem supremum Nobilium Custodum
Pontificis, cum inter Nobiles Familiares Pontificis adlectus fuerit, aequiparatum
fuisse Cubicnlariis intimis ab ense et lacerna participantibus, quorum,
in ordine nòbili ac civili Cubiculi secreti, Forerius Maior est primus
inter pares collegas suos, quales agnoscuntur alii duo dignitarii maiores,
Praefectus Stabuli et Praefectus Tabellariorum;
recolens quoque decretum ab ipsa Sacra Congregatione Caeremoniali
die 29 Aprilis 1886 latum, quo praecedentiae ius prae supremo Duce Nobilium
Custodum Pontificis agnoscebatur Magistro Sacri Hospitii Apostolici,
utpote Cubiculario intimo ab ense et lacerna participant! ac membro civili
Nobilis Aulae Pontificiae;
item inspectis Litteris Apostolicis in forma Brevis die 29 Maii 1916 a
Benedicto Pp. XV datis, quibus Magistro Sacri Hospitii titulus Magni
Magistri conferebatur, ita ut' hic deinceps inter Nobiles Cubicularios secretos
iam non sit adnumerandus;
in conventu plenario die 23 Iunii 1934 in Aedibus Vaticanis habito,
Eminentissimi ac Beverendissimi Patres Cardinales, unanimi consensu
agnoverunt atque edixerunt etiam nunc plene vigere decretum ab eadem
hac Sacra Congregatione die 27 Aprilis 1865 latum, quod ceterum, ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.