AAS 26 (1934), p. 529
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. XI
LITTERAE DECRETALES
BEATAE MICHAELAE AB AUGUSTO SACRAMENTO, FUNDATRICI SORORUM ANCILLARUM
SS. SACRAMENTI ET A CARITATE, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Nihil maius aut pulchrius humanae mentis oculis quam frequens in
catholica Ecclesia eorum spectaculum, qui, mundi spretis illecebris ac
divitiis, sponte constanterque abnegant semetipsos, et Dei Filium Redemptorem,
qui transiit benefaciendo et sanando omnes, animose sequuntur.
Hoc profecto ignis ille operatur, quem Iesus venit mittere in terram et nihil
vult aliud nisi ut accendatur. Hoc quippe quod Ille mandaverat, Apostoli,
ab Ipsomet electi et viva voce advocati, impense perfecerunt; hoc idem
per saeculorum decursum omnes operantur Sancti, qui intimam Eius vocem
in corde bono et optimo audientes, verbum retinent et fructum afferunt in
patientia. Hoc idem, anteacto saeculo, operata est clarissima illa femina,
novum Hispaniae gentis decus et gloria, Maria Michaela ab Augusto
Sacramento, quam hodie Nos ad Superum honores provehendo, universis
nostrae aetatis christifidelibus, ac mulieribus potissimum, tum in saeculo
tum in elaustralibus septis vitam agentibus, in exemplum ad imitandum
proponere gavisi sumus.
Matriti nata est illa anno a reparata humana salute millesimo octingentesimo
nono, kalendis Ianuariis, parentibus et genere et virtute praeclaris,
Michaele Florez Desmaisiéres et Bernarda Lopez de Dicastillo Olmeda;