AAS 26 (1934), p. 530
a quibus piissime instituta, mirum iam in tenera aetate futurae sanctitatis
specimen dedit. Tredecim annos agens desideratissimo orbata est
genitore. Alacre ingemum, quod a natura sortita est, studio et virtute
excoluit. Usque a primis annis indolis suavitate, morum candore, animi
pietate et caritate praecipue erga pauperes enituit, quos inter non paucas
diei horas transigere delectabatur. Saepe, vestibus propria manu elaboratis,
nudos operiens, ipsos suae mensae cibis quoque alebat, nec raro,
non modo inopes domi excipere, sed eorum quoque tuguria stipem porrigens
adire solebat. Adhuc puella ad Eucharisticam dapem saepe saepius
accessit, et adolescentior facta sacram synaxim quotidie maximo cum fervore
assumere coepit; quod tunc novum ac omnino singulare videbatur.
Cum ipsa generis nobilitate, divitiarum que quibus affluebat copia,,
honores ac dignitates facile desiderare et obtinere potuisset, caduca vitae
bona voluptatesque contemnens, divinam tantum vocationem prosequuta
est, ut Deo soli vacaret atque aeternae proximorum saluti incumberet
proindeque caelestem possideret thesaurum, quo fur non appropriât neque
tinca corrumpit. A vanitate namque abhorrebat, et summam habitu atque
incessu a iuventute modestiam ostendit. Eius domus quasi caritatis templum
evaserat, in quo coaequales pauperes, christianam catechesim ac
muliebres artes diligenter edocebat; ut sacrosancto Missae sacrificio illae
festivis diebus in domestico oratorio interessent curabat, et ad Angelorum
Panem primum recipiendum eas omni studio praeparabat; edoctas vero
et instructas apud bene moratas familias in famulatum collocabat. —
Anno millesimo octingentesimo tricesimo quarto, cholerica lue in Hispania
grassante, ut ipsa nobis testatur, nullum praetermisit diem, quin mortifero
morbo correptus inviseret eosque de Deo ac de B. Virgine Maria
loquens ad bene monendum pararet.
Tot inter caritatis et pietatis opera ad tricesimum usque et secundum
aetatis suae annum pervenit, salubribus semper matris suae pientissimae
monitis et consiliis obsequens; quando haec, gravi correpta morbo, mortalis
sui cursus proximum sentiens finem, filiam dilectissimam sacerdoti
doctrina et virtute praecellenti, cui nomen Eduardus Rodríguez Carosa,,
inditae tum in Hispania suppressae Societatis Iesu sodali, enixe commendavit;
ac paulo post, die nempe mensis Octobris octava, anno millesimo»
octingentesimo quadragesimo primo, placidissime, obdormivit in DominoEodem
die Michaela, quam maxime affecta dolore, ante Beatissimae Mariae.
Virginis Perdolentis imaginem provoluta, alteram hanc sibi caelestem
elegit matrem, cui se totam credidit. — Rie vero Pater Carasa, qui quoad
vixit maximus eius consiliarius et spiritus moderator prudentissimus fuit,,
aliam illi pietate et virtutibus praeclaram matronam dedit sociam, Ignatiam
Rico de Gande; qua duce et magistra, Michaela perfectiorem vitam