AAS 26 (1934), p. 533

caelesti auxilio implorato, collegii disciplinae onus sibi imposuit, eique
suis sumptibus providit. Alia conducta domo suae propiore, quae quadraginta
alumnis et decem magistris apta erat, die prima Maii mensis, anno
millesimo octingentesimo quadragesimo nono, oratorium in collegio instituit,
ubi alumnae, quin domo exirent, sacrum audire, sanctissimam Eucharistiam
sumere aliisque pietatis operibus facilius incumbere possent.
Quo melius vero, hospitii regimini consuleret, illud cuidam monialium
congregationi, e Gallica natione, qua nullam regendae iuventuti aptiorem
aestimabat, commisit. At spem fefellit eventus. Nam, veluti saepe saepius
in humanis rebus accidit ut vel sanctissimae rerum hominum ingenio et
opera corrumpantur, moniales illae invide in Michaëlam agere coeperunt
et alumnarum animos obtrectationibus inflando et malignum de eius
arrogantia rumorem spargendo; et eo audaciae pervenerunt, ut e collegio
expellerent fundatricem, quae, Nuntii Apostolici consilium sequuta, tit
sua iura vindicaret, civilem magistratum adire debuit, cuius ope moniales
illae amotae sunt. In quo quidem periculo Famulae Dei mira prudentia,
virilis constantia et invicta patientia maxime enituit. Amotis itaque monialibus,
quarum causa tot ac tam acerba sustinere debuit, ex rerum necessitate
summum instituti regimen, quod hucusque pro sua humilitate sumere
noluerat, prudentium virorum et in primis sui spiritus moderatoris consilium
amplexa, Divinae voluntati, qua ad inceptum opus impelli sentiebat,
acquiescens, totum suis imposuit humeris. Quam vero iamdiu animo
conceperat, novam Sororum familiam instituere, quae tam pio ac salutari
operi perficiendo, augendo et ad alias quoque plagas propagando, post
suum potissimum obitum, toto pectore incumberent, serio cogitavit.
Continuo se rebus ipsa omnibus abdicat; humiles induit pannos; caput
calantica operit; Ostensorii figuram pectori imponit atque effusam Dei
proximique caritatem sociam sibi et comitem per totam vitam fore constituit;
primas instituendae Congregationis sodales eligit, quas ad religiosum
statum illico efformare coepit. — Novi autem huius Sodalitii, cui Congregationis
Ancillarum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis nomen inditum
voluit, usque ab initiis finis fuit monialium sanctificatio per Altaris Sacramenti
perpetuam adorationem, ad Dei gloriam et ad animarum salutem,
praesertim perditarum iuvenum ad bonum conversione et periclitantium
tutela. — Brevi Instituto huic summa honoris accessio facta est. Bex
ipse et Begina, quamvis multa accepissent contra Collegii famam in vulgus
elata, non ea crediderunt temere, nec suam unquam ob incertas improborum
voces mutarunt mentem. Quin immo ut Instituti simul et Collegii
famam sarcirent, omnemque in posterum obloquio ad se aditum intercluderent,
Miehaëlam saepe advocare, privatim ipsorum largiri stipem, preces
secum fundere, aliaque amoris in eam praebere signa voluerunt. Quare

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.