AAS 26 (1934), p. 534

regius favor magistratuum quoque benevolentiam exeitaverat; ex quo
factum est ut Institutum, regiis assertis iuribus, publica etiam auctoritate
recognitum sit. In enascentis Congregationis antistitam generalem electa
fuit, Archiepiscopi Toletani voluntati tantum concedens, cum pro sua
humilitate onus hoc et honorem frustra a se arcere studuisset. — Die
autem Epiphaniae Domini sacro, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo
nono simplicia vota una cum sex sodalibus nuncupavit, quae anno
postero, die quintadecima Iunii mensis, Sacratissimo Cordis Iesu recurrente
festo, solemniter iteravit. — Eodem anno, agnita Dei voluntate,
perpetuam Eucharistiae adorationem in Congregatione instaurabat;
illa vero, pro ardentissimo quo flagrabat in Eucharistiam amore, retinere
voluit Sororis a Sanctissimo Sacramento nomen, quod decem fere ante
annos iam sumpserat, cum in sodalitatem a christiana catechesi nuncupatam
adscripta fuit. — Novi autem huius Sodalitii constitutiones, quas
ipsamet Famula Dei, sui confessam Patris Carasa hortatu iussuque, ac
non sine aliquo divino afflatu, exaravit, easque a prudentissimis viris, et
praecipue a Dei Famulo Antonio! Maria Claret, quem nuper Nos apostolicis
Litteris, die vicesima quinta superioris mensis datis, Beatum renuncia
vimus, rite antea perpensas, Toletanus Praesul ad experimentum
probavit, easque dein, anno scilicet millesimo octingentesimo sexagesimo
sexto, in perpetuum Apostolica Sedes confirmavit. Eius expletis votis,
minime putandum est Michaelae omnia prospere feliciterque progredi;
immo vero, ut opus suum perficeret, incredibile dictu est quot et quam graves
perpessa sit difficultates, quot calumnias, irrisiones, iniurias,, aerumnas,
labores forti crucem suam suscipiens animo, usque ad vitae exitum in
caritate Dei et patientia Christi constantissime pertulerit. — Quae afflictiones
et angustiae vividiori Dei Famulae virtutum splendori fuerunt: miram
illius prudentiam, summam constantiam et patientiam magis illustraverunt;
divinum quo ipsa fruebatur favoremfmagis perspicuum effecerunt.
Ita lacrimis ex intimo corde expressis sui tantum in christianam civilemque
rempublicam benefici Instituti humum fecundabat, cui bonum commiserat
semen, quod in virentes ramos germinaverat. Brevi namque tam
altas defixasque radices Congregatio egit, ut, Matriti fines transgressa
et in Hispaniae provincias diffusa, ad decem et ultra enumerarentur
domus a Michaela conditae, cum in suae esset limine vitae; ad sexeentas
vero erant alumnae, vel e vitiorum coeno abstractae vel a ^crimine
ereptae; quarum plurimae religiosa instituta professae, ad virtutis fastigium
acri corporis maceratione perrexerunt, plurimae ad bonam frugem
reductae, ad domesticas curas restitutae, ad christianos sensus et mores
conformatae. De qua a Dei Famula exculti agri amplitudine et perceptae
messis copia Apostolica Sedes certior facta, privilegiis recentem Sodalita-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.