AAS 26 (1934), p. 536

sanctimoniam laudabant; plurimi, et ipse Abulensis Antistes, sanctam
obiisse aiebant. Quae quidem sanctitatis fama, qua Michaela adhuc vivens
splenduit, ipsa demortua, latissime diffusa est, signis quoque supernaturalibus
haud dubiis intervenientibus. Quare anno millesimo octingentesimo
undenonagesimo Valentiae canonicus de eiusdem vita, virtutibus et
miraculis processus ordinarius instauratus est; anno vero millesimo nongentesimo
secundo, die decima nona Augusti mensis a fel. rec. Leone
Papa Tertiodecimo, Praedecessore Nostro, Causae introductionis commissio
signata est. — Processus dein Apostolici ad iuris normam adornati
sunt, ac de venerabilis Servae Dei virtutum heroicitate disceptatum; ac
Nos ipsi undecima die mensis Iunii anno millesimo nongentesimo vicesimo
secundo, de Mariae Michaelae a Ssmo Sacramento virtutum heroicitate
illa plene constare declaravimus ac sancivimns.

De binis postea miraculis, quae, tantae Matris patrocinio implorato,,
ab omnipotenti Deo patrata ferebantur, ad eius Beatificationem obtinendam
disceptatum est; atque Nos, rebus omnibus acerrimo iudicio
investigatis, kalendis Maiis, anno sacro millesimo nongentesimo vicesimo
quinto, solemniter decreròmus: Constare de utroque proposito miraculo:
de primo nempe instantaneae perfectaeque sanationis sororis Virginiae a
Iesu a lethali tuberculosi pulmonari, bilaterali, ulcerosa; deque altero,
instantaneae perjectaeque sanationis sororis Angelae a Sacra Familia a
lethali ulcere gastrico. Eodem autem anno. mensis eiusdem die nona, omnibus
de iure servatis, tuto procedi posse ediximus ad solemnem venerabilis
Servae Dei Mariae Michaelae a Sanctissimo Sacramento Beatificationem.
Cuius quippe solemnia, innumeris Hispaniae potissimum christifidelibus
adstantibus, in Patriarchali Basifica Vaticana, insequentis mensis Iunii
die septima, in festo Ssmae Trinitati sacro, celebrata sunt.

Mense vero Novembri eiusdem anni, cum nova alia Beatae Michaelae
intercessione dicerentur patrata miracula, sollerti potissimum dilecti
filii Carmeli Blay Postulatoris opera, Causa ad eiusdem Beatae Canonizationem
obtinendam reassumpta est; ac super duabus miris sanationibus,
quarum una Romae, in S. Iacobi de Chile urbe altera, evenisse ferebantur,
processus apostolici instructi sunt. De alterutra breviter aliquid fas est
enarrare. Maria losepha Montaguti, Bononiae nata anno millesimo nongentesimo
quarto, variis usque a pueritia morbis vexata est, quorum unus,
dyphteritis causa, in gutturis prius phlogosim et tumefactionem, in otitem
mediam purulentam chronicam laevae auris postea progenuerat, una
cum temporalis ossis carie, non sine endocranicae compilationis metu,
quae atrocissimis eam divexabat doloribus. — Anno millesimo nongentesimo
vigesimo septimo, mense Martio in Romanum asylum Sodalium a
Ss. Sacramento et a Caritate benigne excepta, multis, vanis tamen, cura-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.