AAS 26 (1934), p. 538

vero sanatam periti physici eam edicnnt. De utraque hac sanatione quaestio
instituta est tum in Antepraeparatoria, tum in Praeparatoria, tum in
Generali coram Nobis Congregatione atque a dilecto filio Nostro Alexandro
S. R. E. Cardinale Verde, Causae Ponente seu 'Relatore, proposito
dubio: An et de quibus miraculis constet, post indultam eidem Beatae venerationem,
in casu et ad effectum de quo agitur, omnes seu Patres Cardinales,
seu Officiales Praelati seu Consultores suam ediderant sententiam. Nos
vero Nostram dare distulimus et ingeminari preces ad divinum lumen
implorandum adstantes hortati sumus. Die vero duodecima Novembris
mensis elapsi anni, ad Nos advocatis dilectis filiis Nostris Cardinalibus
Camillo Laurenti, 8. Rituum Congregationis Praefecto, et Alexandro
Verde Relatore, nec non dilectis filiis Alf onsof Carinci, eiusdem S. Congregationis
a Secretis, et Salvatore Natucci, Fidei Promotore generali,
Sacroque pie peracto, sollemniter ediximus: Constare de duobus miraculis,
B. Maria Michaela a Ssmo Sacramento intercedente, a Deo patratis:
nempe: de instantánea perfectaque sanatione tum Mariae Montaguti ab
otite media purulenta chronica laeva in aure cum temporalis ossis carie, tum
Sororis Mariae ad Nives ab insanabili entherocolite ulcerosa tuberculari.

Eadem autem servata forma, die vicesima sexta eiusdem mensis Nos
ipsi tuto procedi posse ad sollemnem eius Canonizationem decrevimus.
Quibus omnibus rite peractis, ut in tanto negotio constitutus a Decessoribus
Nostris servaretur ordo, primum quidem venerabiles fratres
Nostros S. R. E. Cardinales, die vicesima prima Decembris mensis superiore
anno, apud Nos in Consistorium secretum convocavimus; in quo de
Beatae Mariae Michaelae a Ssmo Sacramento vita, virtutibus et miraculis,
sicuti de aliorum quoque Beatorum Ioannis Bosco, Pompilii Mariae Pirrotti
et Beatae Ludovicae de Marillac, viduae Le Gras, vita, virtutibus et
miraculis per dilectum filium Nostrum Camillum Laurenti, S. Rituum
Congregationis Praefectum, brevi habito sermone, atque de eorumque
omnium Beatorum Causis recensitis actis, ab eadem S. Rituum Congregatione
admissis ac probatis, Nos singulorum Cardinahum suffragia exquisivimus
atque excepimus; suamque iidem Cardinales sententiam aperuerunt:
ad illorum nempe Beatorum Canonizationem deveniendum esse.
Quo secreto Consistorio feliciter absoluto, habuimus in continenti Consistorium
publicum pro solemni eorumdem Beatorum Causarum peroratione,
atque dilectus filius Robertus Mucci, Consistorialis Aulae Nostrae
Advocatus, de Beata Maria Michaela ab Augusto Sacramento brevem
orationem dixit et pro illius Canonizatione de more institit; Nos vero, etsi
Beatam illam et ceteros quos supra memoravimus Caelites sanctitudinis
diademate decorare eosque universis christifidelibus ad intuendum et
imitandum proponere magnopere exoptare dixerimus, attamen in re

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.