AAS 26 (1934), p. 539

sane gravissima, quae cum intemerata catholicae religionis integritate
arcte coniungitur, tradita a maioribus instituta nulla ex parte praetermittenda
esse ediximus, et, antequam inviolati magisterii Nostri sententiam
diceremus, necesse esse semipublicum, quod vocant, haberi Consistorium,
in quo tum Purpurati Patres, tum venerabiles Fratres Patriarchae, Archiepiscopi
et Episcopi, qui adituri sint, iudicium cuiusque suum proferre
possent; atque omnes admonuimus ut interea, ad uberiorem Nobis impetrandam
superni luminis copiam, Sanctum Paraclitum Spiritum adprecari
non désistèrent. Mandavimus igitur ut unicuique ex venerabilibus
quos supradiximus fratribus Beatae Mariae Michaelae a Ssmo Sacramento
vitae, virtutum et miraculorum, nec non actorum in eius Causa commentaria
mitterentur, ut, re cognita ac perspecta, suam quisque posset
ferre sententiam Nobisque aperire; ad diem vero decimam quintam p. e.
mensis Ianuarii illos omnes in Consistorium semipublicum coram Nobis
in 'Vaticanis Aedibus convocavimus, ut de Canonizatione quoque Beatorum
Ioannis Bosco, Pompilii Mariae Pirrotti et Ludovicae de Marillac
ageretur. Nos autem eos omnes antea allocuti, quid de propositis causis
sentirent Nobisque singillatim significare vellent ab ipsis exquisivimus.
In eamdem illi sententiam de hisce Canonizationibus quamprimum celebrandis
unanimiter convenerunt; Nos vero haud mediocri laetitia affecti
sumus, eo vel magis quod Nobis liceret totius catholici orbis explere vota,
atque novis, per huius Anni Sancti decursum, deprecatoribus ac patronis
militantem Ecclesiam donare. Decrevimus igitur Caelites illos summis
sanctitudinis honoribus decorare; atque adeo sollemnes id genus ritus,
eo quo decet apparatu ac pompa, in Vaticana Basilica peragere. Praefinivimus
idcirco cuique caerimoniae certam diem, ac Beatae Michaelae ab
Augusto Sacramento Canonizationi hanc praesentem diem, quartam nempe
Martii mensis, diximus ac statuimus; quotquot autem aderant enixe in
Domino adhörtati sumus ut, ad rem fauste feliciterque exsequendam,
caelestem Nobis opem precibus conciliare ne désistèrent. De quibus instrumenta,
a dilectis filiis Sedis Apostolicae Protonotariis [exarata, in S. Bomanae
Ecclesiae tabularium perferri mandavimus.

Cum itaque faustissima a Nobis praestituta dies advenerit, plurimi
tam saecularis quam regularis cleri ordines, Bomanae Curiae Praesules
et Officiales una cum venerabilibus fratribus Nostris Cardinalibus S. B. E.,
Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis et Abbatibus, Basilicam Vaticanam,
magnifico nitentem apparatu, et ingenti populi stipatam multitudine,
convenerunt; ac devota illis supplicatione praeeuntibus, Nos quoque
in eam solemni pompa ingressi sumus; atque Ss. Eucharistiae adorato
Sacramento, ad Nostram perreximus cathedram, ibique sedimus. Tum
dilectus filius Noster Camillus Cardinalis Laurenti, S. Bituum Congre-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.