AAS 26 (1934), p. 560
magis terrébitur inimicus, si ipsam perspexerit veritatem! Vis et aliam
hujus sanguinis scrutari virtutem? Volo unde primum cucurrit, inspiciat,
et de quo fonte manavit. De ipsa primum cruce processit: latus illud Dominicum
initium fuit. Latus miles aperuit, et templi sancti parietem patefecit:
et ego thesaurum praeclarum inveni, et fulgentes divitias me gratulor
reperire.
Lectio VI
Sic et de illo agno factum est: Judséi ovem occjdérimt, et ego fructum
de sacraménto cognovi. De latere sanguis et aqua. Nolo tam facile, auditor,
tránseas tanti secreta mysterii; restat enim mihi mystica atque secret ális
oratio. Dixi baptismalis symbolum et mysteriorum, aquam illam et sanguinem
demonstrare. Ex his enim sancta fundata est Ecclesia per lavacri
regenerationem, et renovationem Spiritus Sancti. Per baptisma, inquam,
et mysteria, quse ex latere videntur esse prolata. Ex latere igitur suo
Christus aedificavit Ecclesiam, sicut de latere Adam ejus coniux Eva
prolata est. Nam hac de causa Paulus quoque testatur dicens: De corpore
ejus et de óssibus ejus sumus; latus videlicet illud significans. Nam, sicut
de illo latere Deus fecit feminam procreari, sic et de suo latere Christus
aquam nobis et sanguinem dedit, unde repararetur Ecclesia, — Recurrente
autem anno ab humani generis redemptione undevicies centenario, quem
ad tam ineffabile beneficium recolendum solemni prae omnibus sacro
Jubilado Summo Pontifex Pius XI celebratum voluit; ut pretiósi Sanguinis,
quo redempti sumus, Agni immaculáti Christi uberiores dimanárent
in homines fructus, ejusque memoria fidelibus vividius commendantur,
idem Summus Pontifex Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi
festum, quotannis ab universa Ecclesia peragendum, ad ritum duplicem
primae classis evexit.
URBIS ET ORBIS
Quo anni undevicesimi centenarii ab humani generis redemptione
memoria in dies perseveret, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa XI
ex Sacrorum Bituum Congregationis consulto, festum Pretiosissimi Sanguinis
Domini Nostri Iesu Christi ad ritum duplicem primae classis evehere,
et suprascriptas Orationem et Lectiones in officio legendas adprobare
dignatus est. Servatis Bubricis. Quibuscumque contrariis non obstantibus.
Die 25 Aprilis 1934,
C. Card. LAURENTI, Praefectus.
L. © S.
A. Carinci/ Secretarius.