AAS 26 (1934), p. 580

LITTERAE APOSTOLICAE

I

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE SIANFU ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE FONGSIANGFU IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ex. Apostolico munere, quo fungimur,
ea omnia singulari studio providere satagimus, quae ad bonum animarum
magis utilia et ad Christi regnum in terris dilatandum magis opportuna
videantur. Nunc vero, cum vicariatus de Siangfu in Sinis, curis demandatum
Ordinis Fratrum Minorum, ob nimiam amplitudinem aegre possit
cum optatis fructibus spiritualibus ab uno Ordinario administrari, cumque
in eodem territorio plures Fratres Minores indigenae commorentur, utile
atque opportunum visum est ex eodem vicariatu partem distrahere et
ex ea novam Missionem efformare. Quare, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui
negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, praehabito voto venerabilis
fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi titularis Theodosiopolitani, Apostolici
Delegati in Sinis, omnibusque mature perpensis, necnon erga Ordinem
Fratrum Minorum de vocatione plurium Sinensium ad sacerdotium hisce
postremis annis optime meritum, propensam voluntatem Nostram ostendere
volentes, haec quae sequuntur decernenda existimavimus. Nimirum
motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore,
ex vicariatu apostolico de Siangfu in Sinis territorium sex sequentium
sub-praefecturarum civilium, nempe de Fong-siang, Lungchow, Kiengyang,
Linyn, Paoki et Kishan seiungimus seu separamus, et ex territorio sic
separato praefecturam apostolicam erigimus, cui nomen de Fongsiangfu
facimus, et quam curis Fratrum Minorum Sinensium concredimus.

Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Novembris, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. Card. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.