AAS 26 (1934), p. 597

requiescit, Rmorum Rectorum maiorum tum Piae Societatis Salesianae,
tum Oblatorum B. M. V., Rmi Patris Parvae Domus a divina Providentia
a S. Iosepho Benedicto Cottolengo fundatae, aliorumque, Ssmum D. N.
Pium Papam XI supplex exoravit, ut Canonizationis Causa resumeretur.
Itaque in Ordinario Sacrorum Bituum coetu die 12 huius mensis habito
Emus ac Emus D. Cardinalis Caietanus Bisleti Causae Ponens seu Belator
dubium proposuit: An signanda sit Commissio reassumptionis Causae
praedicti Servi Bei in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Rmi DD. Patres
Cardinales sacris tuendis ritibus praepositi, omnibus hisce perpensis,
audito quoque R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei generali Promotore,
rescribere censuerunt: Affirmative, seu: Signandam esse Commissionem reassumptionis
Causae Canonizationis Beati Iosephi Cafasso, si Sanctissimo placuerit.

Facta autem subsignata die Ssmo D. N. Pio Papae XI per infrascriptum
Cardinalem relatione, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacrae
Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem
reassumptionis Causae Canonizationis eiusdem Beati Iosephi
Cafasso.
Datum Bomae, die 13 Iunii a. D. 1934.

C. Card. LAURENTI, Praefectus.
L. $ S.
A. Carinci, Secretarius.

III

COLONIEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI MARIAE FRANCISCAE

SCHER VIER FUNDATRICIS SORORUM PAUPERUM S. FRANCISCI.

SUPER DUBIO

An sit signanda Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Inter praeclarissimas animas, quae Aquisgranensem civitatem virtutum
splendore et benefactis erga proximum elapso saeculo illustrarunt, Maria
Francisca Schervier facile princeps est dicenda. Ex piis honestisque parentibus
Ioanne Henrico Gaspare Iosepho, magni opificii institore, et Maria
Aloisia Migeon, die 3 Ianuarii mensis anno 1819 Francisca orta est, cuius
in sacro fonte, per procuratorem, Franciscus II, Austriae Imperator,
patrinus fuit. Vix decennis primitus ad sacram synaxim est admissa et

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.