AAS 26 (1934), p. 598

insimul sacro Confirmationis sacramento roborata. Anno 1832, pia genitrice
viam universae carnis ingressa, totius familiae regimen, decimumquartum
quum paene attigisset annum, suscipere est coacta. Hoc regimine non
intermisso, Francisca, divinae caritatis igne adacta, caelesti prudentia
duce, pauperum necessitatibus largiter subvenire, infirmis opitulari,
puerulos christianam catechesim edocere in deliciis habebat: ad periclitantes
puellas a malo retrahendas, nulli parcens industriae, nullo timore
perterrita, audax aliquando, omni studio animum intendebat: quibus in
officiis maximo adiumento erat R. D. Istas, vicario parocho. At anno 1845
tum Franciscae pater, tum vicarius Istas mortui sunt, totumque salubrium
horum operum pondus in Franciscam recidit. Familiaribus rebus
compositis, Francisca religiosam vitam capessere statuit, sed ut clarius
Dei voluntatem agnosceret, Leodium se contulit ut sacris spiritualibus
exercitationibus incumberet. Hac cognita, Aquisgranum rediit et die
3 Octobris mensis a. 1845 una cum quinque sociis, communi vita inita,
Instituti, quod coram Deo iam mente conceperat, prima fundamenta iecit.

Exorto cholerico morbo, pauloque post variolarum contagione saeviente,
a civili magistratu Franciscae eiusque consororibus infirmorum
cura fuit concredita; quod munus omnibus, vel acatholicis, mirantibus,
Sorores sanctissime expleverunt. Quapropter certatim earum opera requisita
fuit. Ne autem in vacuum currere videretur, canonicam formam
nascenti Instituto dare necessarium ducens, regulas conscripsit, in quibus
in eodem duas quasi familias constituit: alteram, Sororum, numero minorem,
orationi et paenitentiis in claustro addictam, actuosam alteram pietatis
operibus deditam, sub B. Francisci Assisinatis patrocinio, eo quod
arctissimae paupertatis et flagrantissimae caritatis tanti legiferi patris esset
aemulatrix. Unde nomen«Sorores pauperum S. Francisci» Instituto inditum.
Religiosum habitum die S. Virgini Clarae Assisiensi sacra anno 1850 Sorores
assumpserunt. Anno 1851 Cardinalis Archiepiscopus Coloniensis
regulas approbavit et confirmavit, quas a. 1870 Pius IX fel. rec. apostolica
auctoritate laudavit, Pius autem X a. 1908 plene approbavit.

Instituti fama longe lateque in exteras quoque regiones diffusa, plures
novas Francisca fundavit domos, accurrentibus, ut sanctum hoc arriperent
vitae genus, frequentissimis puellis, sorores modo ad fere tria millia
numerantur.
Immania dum annis 1864, 1866 et 1870 bella saeviebant, insignia virtutum
specimina Francisca eiusque Sodales in militibus curandis dederunt.
Insurgente vero durissima contra catholicam Ecclesiam lucta, Francisca,
parata frangi, non flecti, fortissime restitit, vicit, atque in Germania
manere ei datum. Virtutes omnes in ea clare eluxerunt. Deum famulam

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.