AAS 26 (1934), p. 599

suam' prophetiae, cordium scrutationis aliisque donis ditasse certum
pariter videtur. Laboribus, paenitentiis fractam saevissimus ingruens
ex improviso morbus penitus prostra vit. Die 14 Decembris mensis anno
1.876, annum agens quinquagesimum octavum, atrocibus doloribus dirissime
excruciata, quos tamen invicta patientia et admirabili spiritus
fortitudine toleravit, Iesu et Mariae dulcissima nomina pronuncians, purissimam
animam Aquisgrani exhalavit.
Sanctitatis fama, qua Serva Dei vivens fruebatur, ea demortua, praesertim
in sua civitate, vehementer erupit; eius iusta funebria triumphum
potius quam funus dixisses, et, ut amplissimae postulatoriae litterae Aquisgranensis
Episcopi cum suo Capitulo testantur, « a civibus gratis titulo
Matris Aquisgrani honorata est ».
Quum itaque in omnium votis esset ut de Beatificationis causa ineunda
ageretur, in Coloniensi archiepiscopali curia, sub cuius iurisdictione
Aquisgranum tunc erat, ordinaria auctoritate processus seu super scriptis
seu super sanctitatis fama sunt constructi et ad Urbem transmissi.
Decretum de scriptorum approbatione sub die 28 Februarii mensis
anno 1928 fuit editum. Quatuor ante annos ordinarius processus rite fuit
apertus, omniaque ad iuris normam parata. Quapropter Emo P. Antonio
M. Santarelli Ordinis Minorum, Causae huius Dei famulae legitimo Postulatore
instante, quum nihil obstaret quominus Causa haec procedere posset,
in Ordinario S. B. C. coetu die 8 Maii mensis anno D. 1934 in Vaticanis
aedibus habito, Emus et Emus D. Cardinalis Baphael Carolus Bossi Causae
Ponens seu Eelator dubium proposuit: An sit signanda Commissio introductionis
Causae praedictae Servae Dei in casu et ad effectum de quo agitur,
et de hac de more retulit. Emi ac Emi PP. Cardinales, audita hac relatione,
necnon auditis suffragiis, scripto datis, Emorum Officialium Praelatorum
et E. P. D. Salvatoris Natucci Fidei Promotoris generalis: attentis amplissimis
postulatoriis litteris nonnullorum S. B. E. Cardinalium, Archiepiscoporum
et Episcoporum, qui Fuldam convenerant, plurimorumque
Archiepiscoporum et Episcoporum septentrionalis Americae, virorum seu
ecclesiastica seu civili dignitate insignium, praesertim E. P. D. Ignatii
Seipel s. m. Austriae Cancellarii nec non Perillustris Doctoris M. C. Marx
Germanicae Eeipublicae Cancellarii, plurium S. D. concivium, generalis
Consilii Sororum Pauperum a S. Francisco, generalis Ministri Ordinis
Minorum, aliorumque, omnibus mature perpensis rescribere censuerunt:
Affirmative, seu signandam esse Commissionem introductionis Causae, si
Sanctissimo placuerit.
Facta autem subsequenti die Ssmo D. N. Pio Papae XI relatione ab
infrascripto Cardinali S. B. C. Praefecto, Sanctitas Sua S. C. rescriptum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.